Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM LIII De homine qui sacramentum cinerum irridens pulvere suffocatus est.

Retulit nobis Theodericus monachus noster quondam Comes in Wiede, rem satis mirabilem. Novi, inquit, in Confluentia carnificem quendam, hominem in officio suo probum satis, nomen illius exprimens. Hic cum tempore quodam tertia feria ante Cineres, totam pene noctem in comessationibus ex- pendisset, mane quasi ad abluendas carnes cum quodam suo collega tabernam intravit. Cumque ad officium missae putsaretur, et fideles ad ecclesiam confluerent, nec non ex eadem taberna, iamque soli hi duo illic remanentes potarent, ait alter carnifici: Certe modo nimis diu exspectamus; eamus ergo ad ecclesiam propter sacros cineres. Cui ille mysterium cinerum irridendo, respondit: Sede, ego tibi dabo cineres, et tu mihi. Tollensque cineres de lare, iactavit super caput eius. Et ecce mox poena irrisionis subsecuta est. Nam statim circa caput et faciem tantum sensit pulverem, ac si follibus ei insufflaretur. Cumque territus exclamaret, tantum ore cineris hausit, ut pene suffocatus fuisset. Accurrerunt multi, plagam tam mirabilem videntes. Ductus est in proximam insulam, in qua non pulvis sed gramen erat; sed nihil illi4286 profuit. In Rheno, in pomerio, in solario, neque in aliquo loco a turbine cinerum se defendere potuit; a quibus tandem suffocatus, poenam irrisionis luit. Ecce homo de quo supra dictum est, devotionis gratia etiam sub terra vivere potuit; hunc in aere iam dicta culpa suffocavit. Duo nunc subiiciam miracula; primum meruit virtus humilitatis, sequens virtus castitatis.

Notes:
  • 4286 BDP nihil ei, F nihil.
Indexed exemplum: TE018727
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para