Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM LVI De avicula meritis sancti Thomae Episcopi a milvo liberata.

Matrona quaedam beatum Thomam Cantuariensem plurimum diligens, assiduis infirmitatibus laborabat; et cum doloribus angeretur4291, eundem martyrem his verbis invocabat: Sancte inquit Thoma adiuva me. Habebat autem4292 nescio cuius generis aviculam, quae ex assiduitate audiendi, eandem absolute satis proferre didicerat orationem. Die quadam milvus extra domunculam eam videns, rapuit, et avolavit. In ipso raptu dum unguibus illius avis premeretur, cunctis qui aderant audientibus clamavit de aere: Sancte Thoma adiuva me. Ut autem mirabilis Deus martyris sui merita pretiosa demonstraret, milvo ut aviculam dimitteret praecepit. Quae -[f° 256]- statim cum multa alacritate rediit ad dominam; et ille rapinae suae poenam luens, mortuus cecidit in terram.
NOVICIUS: Quid est quod sanctus succurrit periclitanti aviculae, et non aegrotanti famulae?
MONACHUS: Quia illa aliam vitam non habebat, quam ista per fidem exspectabat. Voluit etiam ei ostendere quod dilatio curationis eius non foret ex impotentia, sed ex providentia ; quia virtus in infirmitate perficitur4293. Audi aliud miraculum.

Notes:
  • 4291 AP ageretur.
  • 4292 C enim.
  • 4293 Cor. II, 12, 9.
Indexed exemplum: TE018730
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para