Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM LIX Quod hyrundines semper solita repetant habitacula.

Sicut mihi retulit quidam sacerdos, pater aliquis familias4299 plurimos habens nidos hyrundinum in domo sua, et hoc ipsum de quo tu quaeris, discere desiderans, unam ex eis cepit, cartulamque verba haec continentem: O hyrundo ubi habitas in hyeme? pedi eius alligans, abire permisit. Sciebat enim experimento, quia semper loca, nec non et habitacula solita repeterent. Illa cum ceteris in Asiam veniens, in domo cuiusdam Petri nidificavit. In cuius pede cum propter ingressus vel exitus quotidianos praedictam cartulam contemplaretur, scire volens quid esset, avem cepit, cartulam legit et amovit, alteramque annectens, tali modo interrogationi respondit: In Asia in domo Petri. Quod cum supradictus paterfamilias in reversione hyrundinis suae didicisset, historiam hanc pro miraculo multis recitavit. De cyconiis vero multa admiratione digna tibi recitare possem, si non ad utiliora festinarem. Masculi suas feminas valde zelant, adulteria gravissime vindicant. Habent tamen feminae unum remedium satis miraculosum. Si ante adventum sui comparis aquis se immergere potuerit, culpam adulterii ille minime cognoscit, sicque poenam mortis evadit.

Notes:
  • 4299 E aliquis paterfamilias.
Indexed exemplum: TE018733
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para