Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM LX De cyconia propter adulterium occisa.

In curia cuiusdam militis, sicut a quodam religioso viro veraciter audivi, nidus erat cyconiarum, maris scilicet et feminae. Illa absente masculo adulterium admittens, frequenter paludi quae domui proxima erat se immersit. Quod cum miles notasset, causam scire volens, fossam sepibus operiri praecepit. Quid plura? Cum illa admisso scelere, solitam aquam peteret, nec ei ingressus pateret, interim mas venit, crimen agnovit, adulteram rostro impetivit. Ad cuius interfectionem cum solus non sufficeret, cum furore avolans, et post horam rediens, multis4300 cyconiis sibi associatis, in oculis omnium qui in curia aderant, miseram interfecit.
NOVICIUS: Puto istam zelotypiam aliquid in se continere sacramenti.
MONACHUS: Bene putas. Saepe enim in scripturis Deus avibus se comparat. Cuius sponsa, anima fidelis est. Adulterium vero, omne peccatum mortale, quod ab illo4301 separat, et diabolo coniungit. Aqua baptismus est vel poenitentia, quae semper reiteratur, et culpam abluit, ne Deus illam videat vel cognoscat ad vindictam. His dictis pro exemplo, edam de piscibus qui de eodem elemento, id est aqua facti sunt, unde aves, aliquid tibi miraculosi recitabo.

Notes:
  • 4300 E cum multis.
  • 4301 D quod a Deo, E quod nos a Deo.
Indexed exemplum: TE018734
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para