Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM LXI De anulo Conradi Praepositi in esoce reperto.

Conradus Praepositus sancti Severini in Colonia, etiam Praepositus erat Xantensis. Hic cum tempore quodam ad idem opidum navigaret, et manus extra navim4302 in flumine lavaret, anulus aureus bonus valde ex eius digito labens, ce- cidit in Rhenum. Anno vero sequenti cum ad iam dictum opidum iterum iret navigio, circa eundem locum in quo anulum perdiderat, piscatores obvios4303 habuit, a quibus si aliquos haberent pisces captos, inquiri praecepit. Responderunt illi: Habemus esocem unum qui Praeposito Xantensi debetur, quem vendere non audemus. Quibus cum dicerent, ecce Praepositus praesens est, piscem ei obtulerunt. Quem cum cocus exenterasset, anulus praefatus in eius visceribus est repertus. Quem cum celare non posset nec vellet, Praeposito eum ostendit. Quem ille mox agnovit, et non abaque magno miraculo recepit.

Notes:
  • 4302 C navem.
  • 4303 D obviam.
Indexed exemplum: TE018735
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para