Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM LXVII De bufone qui persecutus est Theodericum cognomento Cancrum.

In Carpania villa Dioecesis Coloniensis cuius superius4314 memini, homo quidam fuerat de quo mihi non constat utrum adhuc vivat, religiosus, sed caecus, Theodericus nomine, cognomento Cancer. Hic tempore quodam iuventutis suae dum in agro tribulos aridos levasset, bufonem sub eis magnum offendit. Qui cum se contra eum in pedes suos poste- riores quasi ad pugnam erexisset, ille iratus arrepto ligno vermem occidit. Mirabile dictu. Cum Theodericus nihil minus suspicaretur, vidit bufonem extinctum sua insequi vestigia. Quem cum denuo transfodisset, et multotiens concremando incinerasset, non tamen profecit. Non fuit locus adeo remotus, adeo mundus, qui ei ad dormiendum esset tutus. Noctibus per clipeum timore illius ad trabem suspendebatur. Cum tempore quodam equitaret cum quodam venatore socio suo, eique tanta mirabilia conquerendo recitaret, ecce vermem eundem ille vidit caudae equi eius inhaerentem, celeriusque ad eum scandentem. Qui mox exclamavit: Cave cave, en diabolus equum tuum ascendit. Mox ille desiliens, occidit eum. Alio itidem tempore sedente eo cum sociis suis, conspicatur saepedictum vermem in poste proximi parietis. Ecce, inquit, ubi4315 diabolus ille. Nunquam ab eo liberabor, nisi se vindicaverit. Moxque nudata coxa, sinebat vermem accedere. Quem cum momordisset, mordentem manu iactavit, ipsumque morsum celerius rasorio ad hoc praeparato abscidens4316, longius proiecit. Mox mirum in modum ipsa praecisura4317 ob infectionem veneni ad instar pugni intumuit, et crepuit. Sicque liberatus est a verme illo immundissimo. Postea idem Theodericus a quodam milite innocenter exoculatus, tantae effectus est religiositatis, ut semper nudipes incederet, sicque limina beatorum Apostolorum Petri et Pauli, nec non et sancti Jacobi apud Compostellam, multis vicibus frequentaret.
NOVICIUS: Nunquam audivi talia.
MONACHUS: Saepe per huiusmodi monstra Deus peccantes punit, ut noverint quanta sit in futuro, ubi vermis non morietur, et ignis non extinguetur4318, vanis, gulosis, nec non et luxuriosis, atque immundis poena praeparata. De vanis, ut sunt venatores, iam dictum est. De luxuriosis exemplum habes in Vita sancti Malachiae, ubi homo luxuriosus per bufonem fugatus est a femina religiosa4319. De gulosis memini me dixisse in distinctione quarta capitulo octogesimo sexto, ubi intestina gallinae versa sunt in bufonem. Referam tibi de hoc etiam recens exemplum.

Notes:
  • 4314 CF supra.
  • 4315 C ibi. Conf. IV, 21.
  • 4316 F abscindens.
  • 4317 CD praescisura.
  • 4318 Isai. 66, 24.
  • 4319 Vit. Malach. cap. 17. p. 538: « Venenatum et tumidum animal quod bufonem vocant, visum est reptans exire de inter femora mulieris. »
Indexed exemplum: TE018742
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para