Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM VII De rustico fornaci in Hemersbach incluso et per sanctum Jacobum liberato.

Juxta Coloniam duae generationes rusticorum inter se graves satis inimicitias exercebant. Ex quibus una infirmior, in castrum vicinum Hemersbach4096 se transtulit. De quo partem adversam satis damnificans, cum die quadam unum ex eis cepissent, volentes tres ex eis pecuniae aliquid4097 ab illo extorquere, dicebant: Si non dederis nobis pecuniam, puniemus te. Quibus ille respondit: Tres obulos4098 habeo, emite ex eis cuneos4099 et comedite, quia nihil amplius habebitis. Fidemque habens in Deo et in sancto Jacobo, subiecit: Quinque marcas domi habeo in cista mea, et calciamenta nova, quibus limina petam sancti Jacobi; non vobis dabo illam pecuniam. In die sancti Stephani profecturus sum, et ante ortum diei4100 a vobis recessurus. Mirantibus eis verborum eius constantiam, duos4101 illi compedes imposuerunt4102 et in fornacem illum mittentes, octo viros nocte illa ad custodiam ei4103 deputaverunt. Quem semel ac secundo interrogantes, utrum adhuc ibi esset; et ille tot vicibus respondisset, etiam adhuc sum hic; tertio eadem sciscitantibus nihil re- spondit, quia virtus fidei iam illum clausa fornace eduxerat. De spe in superioribus multa dicta sunt; virtutem vero caritatis sequentia declarabunt.

Notes:
  • 4096 Hemmersbach, iuxta Bottenbroich, prope Bergheim.
  • 4097 BD aliquid pecuniae.
  • 4098 C obolos.
  • 4099 cuneus, species vel forma panis.
  • 4100 B solis.
  • 4101 B duas.
  • 4102 B apposuerunt.
  • 4103 AD ad custodiendum ei, E ad custodiendum eum.
Indexed exemplum: TE018679
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para