Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM LXXII Item de muliere cui dormienti serpens per os ingressus est, et per partum egressus.

Simile pene contigit in Dioecesi Traiectensi in villa Dulre. Nutrix Allardi novicii nostri, sicut ipse mihi retulit, cum quadam die iuxta alveola apum dormiret, ingens serpens per os ventrem illius intravit. Adveniente eius marito ut dormientem excitaret, vidit caudam ad mensuram digiti eiusdem serpentis adhuc superesse4323. Quem eum retrahere4324 non posset, illa evigilavit dicens : Valde incommode soporata sum. Et noluit ei maritus indicare quod acciderat, ne ex ipso timore moreretur. Erat enim vicina partui. Cui a matre consilio viri4325 lac et dulcia quaeque ministrabantur, ut serpens eisdem potatus, quiesceret. In hora vero partus mulier cum infante serpentem effudit. Quem cum vir extracto gladio exspectasset, et ille sicut est naturaliter prudens, ad feminam rediret, praeoccupatis eius itineribus occisus est. Adhuc eadem mulier vivit. Si omnia recitare vellem quae meis temporibus miraculose, id est contra solitum cursum naturae facta sunt, ante me tempus deficeret, quam copia dicendorum. Interim ista teneas, in his delecteris; quia ad ea quae magis utiliora sunt festino. Quia scriptum est de Deo: Mementote mirabilium eius quae fecit4326 , horum quae dicta sunt recordemur, dicentes cum Propheta: Tu es Deus qui facis mirabilia solos4327 . Non nobis Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam4328 . Nomen Patris Christus est, per quem facta sunt omnia. Cui cum eodem Patre et Spiritu sancto honor sit et imperium, per omnia saecula saeculorum. Amen.

-[f° 266]-

Notes:
  • 4323 P adhuc in ore superesse.
  • 4324 CF extrahere.
  • 4325 CF mariti.
  • 4326 Psal. 104, 5.
  • 4327 Psal. 76, 15. 135, 4.
  • 4328 Psal. 113, 9.
Indexed exemplum: TE018747
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para