Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM IX De monacho qui carnem foetidam coepit comedere, cum Abbati suo obedire nollet ad esum carnium.

Alius quidam Abbas cum haberet monachum infirmum, ut ad recuperationem virium carnes comederet praecepit; sed ille pertinax nimis, praecipienti non acquievit. Ut autem Dominus4110 ostenderet meliorem esse obedientiam, quam stultorum victimas4111, inobediens monachus mox in rabiem versus in agrum cucurrit, ubi canem mortuum offendens4112, carnes eius foetentes avidissime comedere coepit. Et quia in carnibus peccavit, in carnibus punitus est. Quid postea de eo actum sit ignoro. Haec duo miracula mihi narravit magister Johannes Decanus Aquensis, asserens sibi illa veraciter recitata. Audiant haec4113 monachi et obediant, neque inconditam abstinentiam caritati praeponant. Aliud adhuc referam exemplum, per quod cognosces quam bona sit virtus caritatis, et quam periculosum vitium inobedientiae.

Notes:
  • 4110 BP Deus.
  • 4111 Eccles. 4, 17.
  • 4112 DEP inveniens.
  • 4113 C hoc.
Indexed exemplum: TE018681
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para