Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM X De morte Herwici Prioris.

Anno praeterito defunctus est ibidem dominus Herwicus Prior, vir quidam grandaevus, et circa disciplinam ferventissimus. Qui cum sero putaretur esse moriturus, multis qui convenerant clara voce dicebat: Non modo moriar, sed crastina die, hora nona ero ante summum iudicem, de omnibus operibus meis ibidem redditurus rationem. Eadem siquidem hora exspiravit. In cuius transitu quidam confessi sunt se angelos audivisse. Simile habes de Ulrico monacho Vilariensi in distinctione nona capitulo tricesimo primo.
NOVICIUS: Quid est quaeso quod ille praedixit se iturum esse ad nuptias, iste ad iudicium?
MONACHUS: Ille utpote in adolescentia conversus, pie praesumebat de custodita innocentia; istum terruerunt peccata multo tempore commissa. Senex enim venerat ad conversionem.
NOVICIUS: Beati mortui qui sic in Domino moriuntur4398.
MONACHUS: Quanta sit in Domino morientium beatitudo, subiecta declarabunt exempla.

-[f° 278]-

Notes:
  • 4398 Apoc. 14, 13.
Indexed exemplum: TE018998
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para