Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XII Item de morte Gozberti conversi qui reviviscens visa recitavit.

Simile miraculum contigit in eadem domo. Cum esset ibidem novicius dominus Hermannus, nunc Abbas Loci sanctae Mariae, sicut ipso mihi retulit, venit ad eum die quadam aliquis de senioribus dicens: Venite mecum, ego faciam vos audire in continenti, quae libenter audietis. Et duxit eum ad quendam conversum Gozbertum nomine, qui mortuus fuerat et revixit. Quem conversi nescio quot sunt secuti, sperantes quod novi aliquid essent audituri. Ad quos ille: Vos domini numeratis annos conversionis vestrae, alius quadraginta, alius viginti4414, alius decem. Ego vobis dico, quod beatus est monachus ille sive conversus, qui bene uno anno, vel mense, vel quod minus est una hebdomada, in ordine conversatus est. Quibus cum amplius dicere nollet, recesserunt. Ad quem novicius: Rogo vos bone frater, ut aliquid mihi referatis quod me aedificet. Respondit ille: Ego cum nuper infirmarer, et essem in doloribus maximis, venit ad lectum meum nescio quid. Cumque primo tetigisset pedes meos, gradatim ascendendo, tetigit ventrem meum, ac deinde pectus, nec tamen ex eodem tactu aliquid mail sensi. Tacto vero capite meo, mox exspiravi, ductusque sum in locum amoenissimum, et nimis deliciosum, in quo diversi generis arbores, ac multi coloris flores aspexi. Occurrerunt mihi et iuvenes speciosissimi, a quibus officiosissime sum salutatus, et ante Dominam nostram coeli Reginam cum multa alacritate deductus. Posita est mihi sedes secus pedes eius. In qua cum sederem in4415 multa cordis mei iocunditate, iussus sum redire ad corpus. De quo cum plurimum dolerem, consolati sunt me dicentes: Ne tristeris4416, quia sedes haec reservabitur, et post dies paucos redibis ad eam. Quos eum iturus adinterrogassem4417 de statu futuro domus nostrae, responderunt: Bonus est status eius praesens sub Abbate hoc Gisilberto; neque plus ab eis obtinere potui. Circa tertium vero diem rursum exspiravit idem Gozbertus.
NOVICIUS: Cum in primo capitulo huius distinctionis dictum sit, nullam poenam in hac vita morte esse amariorem, quid est quod neuter istorum conversorum de illius amaritudine conqueritur?
MONACHUS: Puto tantum de illis esse intelligendum, quorum anima separatur a corpore non reversura, nisi ad diem iudicii. Lego Lazarum cum adolescente ac puella suscitatos, Tabytam4418 etiam et Maternum, nec non et multos alios, quorum nullus de hac re aliquid conqueritur. Quosdam etiam tam placide videmus mori, ac si in somnum resolvantur. Unde de hac quaestione nihil certi diffinire possum.
NOVICIUS: Si qua sunt residua de morientibus praedictae domus, precor ut mihi edisseras.
MONACHUS: Hoc ut fiat, oportet me ordinem mutare propositum, ita ut interscalari modo loquar, nunc de bene viventibus et bene morientibus, nunc de male viventibus et bene morientibus, nunc revertendo ad illos.
NOVICIUS: Dummodo loquaris aedificatoria, de ordine modica mihi cura est.
MONACHUS: Audi ergo quanta sit misericordia Dei.

Notes:
  • 4414 EP triginta.
  • 4415 BCP cum.
  • 4416 B contristeris.
  • 4417 CFP interrogassem.
  • 4418 Johan. 11. Luc. 7. 8. Act. 9.
Indexed exemplum: TE019000
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para