Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XIII De finali contritions sacerdotis quandoque nigri monachi existentis.

Ante aliquot annos in Claustro sacerdos quidam defunctus est, cuius vita talis erat. In ordine quidem nigro factus fuerat monachus et sacerdos, in quo tantum profecerat, ut Prioratus officium adipisceretur. Sed faciente invidia diaboli, et propria temeritate, desertis castitatis et innocentiae castris, abiit in regionem dissimilitudinis, pactum facere cum delectationibus suis. Aliquando autem poenitentia ductus, Praemonstratensis ordinis regularis effectus est. Rursumque circumventus a Sathana, in pristinos cecidit errores. Dehinc ad nostrum ordinem se contulit. Iterumque factus apostata vilis, voluptatibus frena laxavit, non erubescens domesticam uxoris cohabitationem. Novissime diebus istis respectas a Deo Patre luminum4419, saeculum cum concupiscentiis desernit, veniensque Hemmenrode, ingressum petivit et obtinuit. Mox ad arma poenitentiae convolans, confessionibus assiduis, lacrimis, oratione et ieiuniis, omnibus vere poenitendi formam praebuit et exemplum. Decurso brevi tempore, anno scilicet necdum dimidiato, tactus molestia carnis, lecto decubuit; non tamen indulgentius circa4420 se agens, coeptum viriliter consummabat agonem, modo psallens, modo orans, modo sanctam Dei Genitricem salutans. Habebat enim quasdam ipsius salutationes, sine quibus nec vigilans, nec dormiens inveniri poterat, quas ante horam exitus sui collo suo ipse circumligavit, in testimonium grandis4421 fiduciae et bonae spei suae. Rogabat autem assistere sibi do- minum Abbatem cum paucis fratribus, quibus sic prolocutus est: Reverende pater et domini, peccator ego et poenitens, testes vos mihi apud Deum esse cupio sincerae confessionis et verae poenitentiae. Paratus enim sum ad omnem satisfactionem, quaelibet tormenta, quoslibet subire labores, si Deus vitam mihi donaverit. Nihil durum, nihil difficile, nil erit4422 impossibile amanti et vere poenitenti. Sic vere compunctus et vere poenitens, benedictiones et gratiarum actiones adhuc in ore habens, Deo felicem reddidit spiritum. In cuius transitu cuidam monacho talis visio revelata est. Videbat angelos in infirmitorio epulis et gaudiis multis laetantes, medium autem sedere Salomonem, tam sollemnis laetitiae participem. Dicebatur enim Salomon. Supervenerunt et alii angeli, secum adducentes sex de fratribus nostris, qui eo tempore decesserant, sacerdotes in albis pretiosis, luce clarius fulgentes. Qui et dixerunt: His sex dimissa sunt peccata sua, et huic septimo, digito demonstrantes Salomonem. Interim pulsata4423 tabula, frater qui haec viderat evigilavit, et veniens invenit eum in eodem loco exhalantem spiritum4424, quo viderat eum participasse conviviis angelorum.
NOVICIUS: Puto quod hi qui sunt in fruitione4425 saepe pro suis fratribus adhuc peregrinantibus Deum exorent.
MONACHUS: Hoc sermo sequens declarabit.

Notes:
  • 4419 Jac. 1, 17.
  • 4420 cires add D.
  • 4421 grandis add B.
  • 4422 P nil, ACDEF nihil, omisso erit.
  • 4423 ACEFP pulsante.
  • 4424 ACP exultantem spiritu.
  • 4425 E add Dei.
Indexed exemplum: TE019001
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para