Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XV De morte Gerungi quem homines nigri et vultures morientem observabant.

Mortuus est in eadem domo quidam conversus nomine Gerungus. Iste ante conversionem quorundam Episcoporum Treverensium, successive tamen, fuerat dispensator et durus pauperum exactor. Tandem quorundam admonitione persuasus, Hemmenrode venit, ubi in habitu saeculari tempore aliquanto de proprio vixit. Tactus gravi infirmitate, magis timore gehennae quam amore patriae habitum induens, in infirmitorium conversorum deportatus est. Qui cum ad extrema devenisset, et in lectulo4430 suo solus iaceret, aspiciente quodam converso nomine Ludone, vultures advolantes, in pertica lecti eius resederunt, cum quibus homines tetri, magni atque deformes intrantes, eundem circumsteterunt. Jam dictus Ludo de visione primum admirans, et post paululum quod daemones essent, qui morientium animas quasi escam praestolantur, recogitans, alia voce clamavit: Quid statis ibi vos domini? Egredimini. Qui dum minime obedirent, secundo clamavit: Ego vobis praecipio in nomine Domini ut -[f° 284]- exeatis. Ad quod verbum mox viri egredientes et vultures avolantes, nusquam comparuerunt. Jacebat autem idem Ludo infirmus in lecto opposito, vir senex et religiosus, corpore virgo. Visio haec sicut et subsequens relata mihi est a domino Hermanno Abbate, tunc ibidem Priore. Quantum vero agonisantibus fratrum praesentium oratio prosit4431, eadem visione declarabitur.

Notes:
  • 4430 DP lecto.
  • 4431 BDF prosit oratio.
Indexed exemplum: TE019003
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para