Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM II De morte Meyneri sacerdotis de Claustro.

Eo tempore quo beatissimus David monachus Claustrensis ab hac luce migravit, facta est in eadem domo quae alio nomine Hemmenrode vocatur, mortalitas magna, Domino eligente sibi eos quos vita commendabat sanctior, ad similitudinem columbae quae melioribus granis pascitur. Erat ibi sacerdos quidam nomine Meynerus, quandoque ecclesiae sancti Symeonis in Treveri canonicus, et salutari admonitione sancti Bernardi Abbatis adordinem conversus. Amplius quam triginta annos in ordine fecerat, et per plurimos labores ad sublime sanctitatis culmen pervenerat. Cumque in eadem domo ob suam probitatem ad diversa electus fuisset officia, Prioratus scilicet, cellerariae, grangiariae, magisterii4343 noviciorum, gradatim tamen, omnibus irreprehensibiliter administratis, graviter infirmatus, mortem4344 adesse dolor vehemens indicavit. Cuius labores Abbas considerans, in domum secretiorem eum poni fecit, quatuor ad ministerium eius deputatis4345. Ille vero licet gauderet de solitudine, tristabatur tamen de exhibito honore, dicens Abbati: Fratres isti vigilando atque laborando sunt lassi, neque mihi sunt necessarii. Grata est mihi solitudo, neque minus solus ero, cum solus ero4346. Non enim solus est cui praesul et custos Dominus adest. Si careo hominum obsequio, credo quod non deerit praesidium de coelo. Abbate recedente, et ad sermones eius minus attendente, ipse fratres abire compulit, lucernamque extinguere. Media nocte Priore iubente in eandem domum ad dicendas horas minuti conveniunt, et ignis accensus est, quia hyemps erat. Dictis matutinis visitavit eum Prior, fratribus lectum eius circumstantibus. Quibus ait: Tota nocte sollemnizabam. Si centum linguas haberem, internae iocunditatis gaudium explicare non possem. Vidi deificum lumen, audivi coelestem harmoniam, interfui choris psallentium in coelo. Ach quam ordinate, quam distincte, quam reverenter psallebant. Voces quidem erant multae et diversae; sed quemadmodum in cythara varietas cordarum uniformem reddit concentum, ita concors illa diversitas in unam conveniebat melodiam, supra humanum sensum -[f° 269]- delectabilem. Gravibus succinentibus, puellares voces ascendebant, facientes dyapason. Cuius organi suavitatem humana infirmitas aestimare non potest. Admiranti mihi super his, astitit quidam in habitu venerabili, dicens: Quid miraris? Haec est laus Verbi Dei. Et cum haec dixisset, psallentibus adiunctus est, et tota virtute psallebat. Interea gratum occurrit spectaculum. Videbam stratam speciosam super me directam, iter e terris in coelum praebentem. Unus ex nostris subito de medio factus, hanc ingressus superna regna petebat. Laetabundus et laudans, angelorum vallatus copiis, nullumque passus omnino discrimen, coelo receptus est. Verumtamen frater ille non est mihi designatus ex nomine. Quidam autem calumniabantur fratres nostros, duo obiicientes, scilicet quod defunctis fratribus debitam pensionem negligenter solverent4347, et veteres tunicas non statim cum novas reciperent, redderent. In altero me reprehensibilem doleo; propter urgentes enim causas, missas nondum persolvi quas debeo, sed quam plura psalteria dixi. Deo enim gratias ago, tabla mea nunquam otiosa fuerunt a laude Dei. Haec prosecutus est, et consequenter ab hac luce subtractus, fidem fecit dictis. Aiunt de eo quod in exterioribus agens, saepe per diem duo psalteria dicere solitus esset. Perspicuum est quod frater ille qui subito de medio factus, cum honore coelesti deduci visus est, ipsum Meynerum satis eleganter expressit, evidenti declarans indicio, quod velocius morte subveniente, sine omni discrimine transiturus esset de pressuris ad gloriam, de morte ad vitam, de mundo ad Christum, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.

Notes:
  • 4343 codices magisterio.
  • 4344 CF infirmatus est. Mortem.
  • 4345 E eius deputans, B ei deputans.
  • 4346 D fuero.
  • 4347 D persolverent.
Indexed exemplum: TE018990
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para