Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XX De milite occiso qui ad invocationem divini nominis salvatus est.

Miles quidam sceleratissimus ab inimicis suis captus est et occisus. Qui cum moreretur, haec ei verba ultima fuerunt: Domine miserere mei. In cuius morte quidam obsessus liberatus est. Quem cum post dies paucos atrocius4460 vexaret, sicut supra dictum est de Konone, capitulo decimo septimo, interrogatus de hoc respondit : Multi congregati fuimus in morte militis illius, sed quia nihil ibi obtinuimus, amplius in hoc meo vasculo me vindico. Requisitus de causa, subiecit: Tria tantum heu verba moriens protulit, propter quae potestatem nostram evasit. Ecce huic praedoni ob invocationem divini nominis, sicut latroni in cruce, tormentum versum est in martyrium.
NOVICIUS: In hoc exemplo satis considero quod poenitentia vera nunquam sit sera.
MONACHUS: Duo subiungam exempla, per quae cognosces quod extrema contritio sit ex multa misericordia Dei.

Notes:
  • 4460 fortasse scripsit auctor: atrocius diabolus vexaret.
Indexed exemplum: TE019008
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para