Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XXIII De Wigero milite qui a Sarracenis occisus est.

In Dioecesi Traiectensi miles quidam exstitit nomine Wigerus, in actibus militiae nominatissimus. In prima expeditione Dei munere compunctus, cruce signatus mare transivit, tam fortiter et tam instanter Sarracenos impugnans, ut tam Regi Jerosolymitano quam ceteris Christianis dilectus esset et acceptus, et inimicis Christi nimis4466 odiosus. Qui cum per annum integrum Salvatori ibidem strenue ut dictum est militasset, et repatriare cogitasset, die quadam in oculis eius in conflictu servus eius occisus est. Cuius animam in specie columbae coelos videns penetrare, compunctus de visione, dicebat intra se: Quia agere proponis o miser? Si reversus fueris, vitia repetes dimissa, et erunt novissima tua peiora prioribus. Ex tunc fortius agens solito, die quadam conflictum intravit et occubuit. Cuius caput Sarraceni praescindentes4467, cum multa gloria circumtulerunt. Christiani vero corpus rapientes atque sepelientes, ecclesiam super ipsum fabricaverunt.

Notes:
  • 4466 B nimis invidus ac.
  • 4467 E praescidentes, ABCFP praecidentes.
Indexed exemplum: TE019011
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para