Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XXV De morte monachi de Oesbroeck4472 qui vivere recusavit propter Abbatem inordinatum.

In Oesbroeck4473 monasterio Dioecesis Traiectensis, monachus quidam fuit tenax iustitiae, zelum habens disciplinae. Cumque mortuo illius temporis Abbate, et4474 is qui hoc anno defunctus est, ei per electionem substitueretur, ille sciens eum virum saecularem atque incontinentem, ingemuit dicens: Heu modo disciplina domus huius peribit. Est enim de ordine nigro monasterium, aliquando dives satis. Et ait: Domine Jesu Christe peto ne sinas me diutius vivere, ne4475 videam desolationem huius monasterii. Cumque induci non posset ut eundem eligeret, sive professionem faceret, ait ad eum mente tranquilla: Deus novit, quod diligam vos; sed scio quod religio domus huius4476 destruetur per vos. Mane dicta missa ab eodem Abbate se inungi petivit, et vix obtinuit, contradicente Abbate, eo quod sanissimus videretur. Respondit: Hodie oportet me mori. Deinde strata matta, se in ea reposuit, et4477 per tabulam conventum advocari fecit. Perdictis4478 orationibus cum minime moreretur, surrexit, stolamque in qua missas dicere consueverat4479 collo imponens, coram altari more agonizantium se reposuit, hanc4480 orationem fundens: Domina4481 sancta Virgo Maria, si unquam per hanc stolam missam celebravi tibi placentem, suscipe animam meam in hac hora. Exauditus est iustus et exspiravit, et secundum prophetiam eius domus illa tam in spiritualibus quam in temporalibus4482 valde defecit. Haec mihi relata sunt a quodam Abbate ordinis nostri, nec non ab Everhardo monacho et sacerdote eiusdem coenobii.
NOVICIUS: Non miror si Deus quandoque iustos tollit, ne peccata dimissa repetant, vel ne mala imminentia videant, ut Josiam4483; sed hoc me terret, quod iusti aliquando subito rapiuntur, vel quod horribilius est, igne, aquis, vel praecipitio pereunt.
MONACHUS: Justi quacunque morte praeoccupati fuerint, in refrigerio erunt4484. Multis enim causis omissis, quae assignari possent, una est, ut virtutes eorum occultae patefiant.

Notes:
  • 4472 ADEP Orsburg.
  • 4473 EP Ostburg, AD Ostbrug. Coenobium hoc haud procul ab Ultraiecto fuit situm.
  • 4474 et om R.
  • 4475 B ut non.
  • 4476 B istius.
  • 4477 B reposuit, hanc fundens orationem: Domina sancta Virgo Maria exaudi me. Et postea.
  • 4478 BF praedictis.
  • 4479 CF consuevit.
  • 4480 B hanc rursum.
  • 4481 Domina om B.
  • 4482 CP corporalibus.
  • 4483 Reg. IV, 23.
  • 4484 Sapient. 4, 7.
Indexed exemplum: TE019013
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para