Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XXVI De Abbate qui in Bauwaria incendio suffocatus, post mortem miracula fecit.

Ante hoc quinquennium, qui nunc est Dux Bauwariae, unum ex Abbatibus ordinis nostri ad se vocavit, nescio quid cum eo tractaturus. Nocte praeparatus est ei lectus in horreo. Qui cum dicto completorio isset cubitum, lumen quod a converso posti fuerat infixum, in stramen4485 cecidit, et in flammas profecit. A quibus Abbas excitatus, cum ostium exire non posset, in modem crucis se in terram prosternens, exitum suum Domino commendavit. Comperto incendio Dux cum militibus et omnibus qui aderant accurrit4486, reiectisque lignis ac stipulis Abbatem semiustum atque extinctum extraxerunt. Et ecce circa pectus eius apparuit capsella cum reliquiis, ventrem vero illius cathena ferrea stringebat. Quibus visis Dux compunctus dicebat: Videte quod sancto isti viro vestimentorum asperitas sufficere non poterat4487, nisi etiam cathenam superadderet. Sepultusque est Ratisbonae in ecclesia maiori. Post dies paucos cum duo milites in eodem loco missam audirent, unus sepulchrum eius ascendit. Ut autem Deus ostenderet qualis esset meriti illic tumulatus, miles tam vehementer in pedibus ardere coepit, ut desiliens clamaret. Quo comperto alter respondit: Sepulchrum est illius combusti Abbatis. Ex illa die habitus est in eadem ecclesia in magna veneratione.

Notes:
  • 4485 B stramina.
  • 4486 D occurrit.
  • 4487 DP potuit.
Indexed exemplum: TE019014
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para