Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XXVII De morte inclusi de sancto Maximino in Colonia.

In ecclesia sancti Maximini in Colonia temporibus meis quidam fuerat inclusus, coenobii eiusdem initiator. Est enim illic congregatio sanctimonialium. Hic ante conversionem concubinam habuerat. Et quia simul peccaverant, similem susceperunt poenitentiam, adeo duram, ut uterque circulo ferreo ventrem suum ligaret. Ipse veto in praedicto loco se includens, missas suas celebrando Domino vacabat; cui illa foris in habita religioso necessaria ministrabat. Adveniente tempore vocationis eius, dominum Ensfridum4488 Decanum sancti Andreae, cuius vitam in distinctione sexta capitulo quinto descripsi, vocavit, confessionem fecit, vitam revelavit. Cui ille in virtute sanctae obedientiae praecepit, ut circulum sineret deponi; quod et fecit. Sicque eo defuncto, mulier post paucos dies coepit infirmari; et quia timuit quod sacerdoti acciderat, secretum suum prodere noluit. Cuius virtutem Deus non sinebat esse occultam. In hora vero qua exspiravit, vinculum eius dirupit4489. Cumque fines ligaturae illius ferreae tunicam in qua moriebatur ex utroque latere suspenderent, multae matronae, feminae sanctae exitum praestolantes, postquam rem cognoverunt, de tanto miraculo Deum glorificaverunt. Haec mihi relata sunt a filia4490 sororis praedicti sacerdotis. Vincula ista revocant mihi ad memoriam mortem cuiusdam sanctimonialis pretiosam.

Notes:
  • 4488 BCF Eufridum.
  • 4489 CFP disrupit.
  • 4490 CF filio.
Indexed exemplum: TE019015
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para