Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XXIX Item de Osilia Leodiensi quae circulis ferreis se ligaverat.

Non est dia quod virgo quaedam Leodiensis Osilia nomine, civi cuidam nupserat Metensi. Quo mortuo, quia pulchra erat valde, canonicus quidam Leodiensis illam duxit, in tantum eam amans, ut per clausuram ab humanis aspectibus illam removeret. Post cuius mortem illa de peccatis suis dolens, iuxta ecclesiam sancti Severini se reclusit, ubi ex nimia contritione saepe lacrimas sanguineas profudit. Insuper et vinculis ferreis se ligari fecit. Cum quibus cum stetisset in oratione, omnia dirupta4491 sunt. Timens vero eadem vincula Deo non esse accepta, secundo ligata est. Quod cum confessa fuisset Abbati sancti Lamberti4492, dolentem consolans ait: Qui dixit Mariae Magdalenae, dimissa sunt tibi peccata tua, ipse vincula tua dirupit. Sicque consolata est.
NOVICIUS : Si qua adhuc residua sunt de morte iustorum, ut explicentur exoro.
MONACHUS: Quaedam tibi adhuc de his referam, in quibus consoleris simul et terrearis.

Notes:
  • 4491 CF disrupta; sic et inferius.
  • 4492 Vallis sancti Lamberti, abbatia ordinis Cisterciensis, in Dioecesi Leodiensi.
Indexed exemplum: TE019017
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para