Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XXXV De converso de Cynna qui propter obulum reversus est ad corpus.

Conversus quidam de Cynna4501 quae domus est ordinis nostri, cum die quadam missus ab Abbate suo, navigio transiret per fluvium Albiam qui fluit per Saxoniam, nauta ab eo naulum requisivit. Qui cum diceret, nihil se ad manum habere pecuniae, respondit ille: Date mihi pro pignore cingulum vel cultellum vestrum. Non possum, inquit, his carere. Et adiecit: Ego promitto vobis cum ordine meo, quod dimidium denarium vobis remittam. Et dimisit eum nauta. Recedens ab eo conversus, eo quod res modica videretur, promissum parvipendit, nihil remittens. Non multo post infirmatus, cum omnibus qui aderant mortuus videretur, anima egressa, cum ad requiem ascendere vellet, praedictum dimidium denarium cuius in confessione non meminit, ante oculos habebat. Qui adeo crevit, ut mundo maior videretur. Cumque sursum nitenti semper obsisteret, neque aliud esset quod animam4502 impediret, ad angelorum petitionem permissa est redire ad corpus. Mirantibus cunctis, visionem retulit, et missus est ab Abbate nautae integer denarius sub omni celeritate. Quem ut ille recepit, eadem hora secundum considerationem conversas exspiravit. Haec mihi narravit Abbas Livoniae, asserens sibi recitata a praedicto Abbate. Unde religiosi quanto saecularibus maius praemium sperant, tanto debent esse solliciti, ne morientes aliquid pulveris secum trahant.

Notes:
  • 4501 Zinna, Coena beatae Marine, coenobium fuit Dioecesis Magdeburgensis, haud procul ab oppidulo Jüterbock.
  • 4502 animam om P.
Indexed exemplum: TE019024
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para