Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XXXVI.4503 De monacho qui propter cucullam quam moriens exuerat prohibitus est intrare paradisum.

Ante annos paucos4504 in regno Francorum quadam domo ordinis Cisterciensis, monachus quidam bonae vitae laborabat in acutis. Qui dum duplici calore torqueretur, infirmitatis scilicet et aeris, rogavit infirmarium quatenus sibi liceret cucullam exuere, et induere scapulare. Quod ille concessit, compassus infirmo. Qui cum abiret, reversus infirmum reperit exspirasse. Non modicum ex hoc turbatus, domum clausit, scapulare extraxit, reinduit ei cucullam, sicque in matta4505 illum ponens, tabulam pulsavit. Deportatus in oratorium, proxima nocte cum monachi secundum consuetudinem circa corpus psalmos legerent, ille in feretro se erigens et circumspiciens, monachos advocavit. Qui cum territi fugerent omnes in dormitorium, excepto Subpriore qui constantior erat, ait illi: Nolite timere. Ego sum ille frater vester, qui mortuus fui et revixi. Vocate mihi Abbatem. Interim signantibus monachus qui fugerant, quia surrexisset mortuus, factus est in dormitorio magnus motus atque concursus. Accedente Abbate ad feretrum, ait ille: Domine confiteor vobis quod sic atque sic mortuus sum. Ductus vero ab angelis ad paradisum, cum putarem me libere posse intrare, accessit ad ostium sanctus Benedictus, et ait: Quis enim es tu? Respondente me4506, ego sum monachus ordinis Cisterciensis; subiecit sanctus: Nequaquam. Si monachus es, ubi est habitus tuus? Iste locus est quietis, et tu vis intrare cum habitu laboris? Qui cum circumgyrassem muros eiusdem felicissimae mansionis, et per fenestras seniores quosdam magnae reverentiae illic conspexissem, uni illorum qui ceteris benignior4507 videbatur, ut pro me intercederet supplicavi. Cuius interventu permissus sum ad corpus redire, ut sic habitu a te recepto merear ad promissam beatitudinem introire. Quo audito Abbas cucullam in qua iacebat ei4508 extraxit, cucullam quam in infirmitate exuerat ei reinduens. Sicque accepta benedictione rursum exspiravit. Vocatur autem domus; in qua haec4509 contigerunt, Szere. Abbas de Relazhusen4510 per nos transiens nobis retulit hoc miraculum, dicens se audivisse a Priore et conventu iam dictae4511 domus.

Notes:
  • 4503 Homil. III. p. 107.
  • 4504 B paucos annos.
  • 4505 D mattam.
  • 4506 ABF illo; sic et in Homilia.
  • 4507 B dignior.
  • 4508 ei om B.
  • 4509 haec add B.
  • 4510 Relaxhusen supra IV, 45.
  • 4511 BCF praedictae.
Indexed exemplum: TE019025
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para