Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM IV De morte Sigeri monachi.


MONACHUS: Fuit in eadem domo monachus sacerdos nomine Sigerus4372, aetate iuvenis, et amator ordinis, sui corporis severus castigator, qui inter cetera virtutum opera sanctam Dei Genitricem ardenter diligebat, et quibus poterat modis alios ad amorem eius accendebat. Cum autem accersionis suae hora imminebat, eo quod infirmaretur et languor esset fortissimus, quidam conversus magna Dei gratia praeditus, quem Dominos secretis consolationibus suis frequenter consolari dignatur4373, huiusmodi visionem vidit. Visa est ei tabula defunctorum pulsari, et ire coepit ad muniendum fratris exitum. Et forte transitum habens per palatium operis mirifici, invenit residentem in eo matronam reverendae dignitatis, cuius facies angelicam praeferebat gratiam, et niveum indumenta candorem. Haerebat igitur defixis in eam luminibus, certus tam desiderabili personae divinum numen inesse. Denique tantae divinitatis praesentia ausum praebente, propius accedit, non metuens offensae periculum, et familiariter verba conscrit dicens: Amantissima domina, quid causae habes ingredi ad nos, cum hoc non sit licitum matronis? Et illa: Speciali inquit iure fungor in domo ista, et venio visitare familiares et domesticos meos. Et ille, piam pro fratribus gerens sollicitudinem, ait: Ecce fratres nostri viritim4374 decedunt, iuvenes, et senes, et mediocres, et non est personarum acceptio. Quid inde nobis faciendum est? Et illa: Debetis decantare Te Deum laudamus4375. Cum plura responderet, haec tantum verba retinuit, vir simplex et sine litteris. Interim vere4376 pulsata est tabula, et cessavit visio figurativa. Credimus piam Dei Genitricem, utpote matrem misericordiae, fideli suo in morte non defuisse, et tale indicium adventus sui dedisse.

Notes:
  • 4372 B Sigerus nomine.
  • 4373 B dignabatur, CF dignatus est.
  • 4374 CEF vicissim.
  • 4375 B debetis de tanta re Deum laudare.
  • 4376 BCDFP vero.
Indexed exemplum: TE018992
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para