Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XL De usuraria in Freggenne quae mortua denarios numerantes imitabatur.

In villa Freggenne quae ad milliare unum distat a Colonia, matrona quaedam morabatur Jutta nomine, moribus quidem satis composita, sed usuraria. De quo vitio cum sae- pius argueretur a Subpriore nostro Gerlaco, qui tunc temporis ecclesiam iam dictae villae regebat, emendationem quidem promisit, sed non servavit. Tandem in peccatis suis mortua est, et propter tumorem corporis ne foeteret, posita super terram. Et ecce diabolus manus eius et brachia movit, ad instar numerantis pecuniam. Missum est pro Gerlaco, ut diabolum a vexatione corporis exorcismis cohiberet. Quod cum fecisset, corpus quievit. Et cum adiurare cessaret, illud non cessavit, nunc crura nunc manus movendo. Tunc toillens haristam, aquae benedictae intinxit, et ori eius immisit, quam illa avidissime masticare coepit. Tandem tollens stolam cum exorcismo collo eius circumligavit, sicque daemones4518 ab eius corpore compescuit. Erat ibi tempore eodem4519 rusticus quidam qui dicebat sacerdoti: Sciatis domine, quod diabolus in hac nocte stupenda operabitur in hoc corpore. Referam enim vobis simile, quod temporibus contigit pueritiae meae.

Notes:
  • 4518 DE daemonem.
  • 4519 BCDF eodem tempore.
Indexed exemplum: TE019029
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para