Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XLII De Theoderico usurario qui moriens denarios masticavit.

In Dioecesi Coloniensi ante paucos annos miles quidam defunctus est nomine Theodericus, usurarius admodum nomi- -[f° 302]- natus. Hic tandem infirmatus, materia ascendente in cerebrum, factus est phreneticus. Qui cum quotidie dentes et os moveret, dixerunt ei ministri sui: Quid comeditis domine? Respondit ille: Denarios ego mastico. Visum ei fuerat quod denarios ori eius daemones infunderent. Non possum, inquit, sustinere daemones istos. Portate me ad monasterium Rode4521, boni illic homines sunt, forte auxilio illorum ab his diabolis liberabor. Quo cum delatus fuisset, clamavit: Reportate me, reportate me; plures4522 hic daemones video quam in domo mea. Erat enim de villa Wurme. Sic miser relatus, et a daemonibus agitatus4523, exspiravit, quam execrabile vitium sit usura, in suis tormentis multis ostendens. Quidam dixerunt se in ore et in gutture eius denarios vidisse.
NOVICIUS: Bene Apostolus avaritiam appellat idolorum servitutem4524, cui sic daemones famulantur.
MONACHUS: Avaritia heu non solum in saecularibus, sed etiam in personis ecclesiasticis regnat, eique famulantur4525.

Notes:
  • 4521 Klosterrode, abbatia regularium canonicorum, secundo ab Aquisgrano lapide.
  • 4522 CFP plures enim.
  • 4523 CF exagitatus.
  • 4524 Coloss. 3, 5.
  • 4525 ACEFP eisque famulatur. Fortasse scripsit auctor: eisque principatur.
Indexed exemplum: TE019031
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para