Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XLIII De morte Walteri clerici dispensatoris Lutharii Praepositi Bonnensis.

Lutharius Praepositus Bonnensis clericum habebat nimis avarum, Monasteriensis ecclesiae canonicum. Et quia ex eius consilio idem Praepositus pendebat, multam pecuniam Walterus congregaverat. Qui cum moreretur, nec unum4526 quidem denarium pro anima sua legavit. In ipsa hora mortis eius, Godefridus ecclesiae sancti Andreae in Colonia canonicus, coram domino suo Adolpho, tunc maioris ecclesiae Decano, et postea Archiepiscopo, in Porta Clericorum dormivit. Cui talis visio ostensa est. Visum est ei quod praedictus Walterus pecuniam de magno cumulo in tabula numeraret, et quod daemon ex altera parte in Aethyopis effigie residens, illius computationem diligentissime consideraret4527. In ipsa computatione Walterus frequentcr ex ipsa pecunia aliquid furtive vesti propriae submisit. Qua numerata, daemon in haec verba prorupit: Computat argentum Walterus, subtrahit illud. Deinde manibus complosis, cum multo cachinno subiecit: Plus quam ducentas subtraxit Waltero marcas. Sic enim ex quadam superbia vocari solebat. Excitans dominum suum Godefridus, quid vident recitavit. Et compertum est quod eadem hora exspiraverit. Praepositus vero omnem illius pecuniam tulit, asserens illam suam fuisse.

Notes:
  • 4526 CF unum solum.
  • 4527 B considerasset.
Indexed exemplum: TE019032
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para