Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XLV De morte Hermanni secundi Decani in Colonia.

Erat idem Hermannus homo multum avarus, et amator pecuniae. Accidit ante hoc biennium ut canonicus quidam Bonnensis Winricus nomine, cognomento Stempel moreretur. Qui statim post mortem Erwino maioris ecclesiae in Colonia canonico, in somnis apparens ait: Rogo te ut ad diem meum venias, ante capellam sancti Nycholai. Quod cum Erwinus renueret, sciens eum mortuum, subiecit ille: Peto ut hoc ipsum dicas secundo Decano, quia dies erit octavo die. Ille evigilans, et de visione satis admirans, quid viderit, vel quid Winricus mandaverit, mane Decano recitavit. Qui statim visum intelligens, respondit: Ego satis timeo quod diem eius cito observare debeam, quia homo senex sum et debilis. Statim eadem die peius coepit habere, ita ut praedicto die moreretur. Quod ubi comperit Erwinus, timens quia et ipse moriturus esset, coepit se per confessionem atque sacram communionem ad mortem praeparare. Ad quem maior Praepositus: Cras in conventu dicite el missam sollemnem, et sepelite, sicque satisfecistis petitioni eius. Quod ita factum est, atque iuxta capellam praedicti Confessoris ab eo sepultus. Adhuc idem Erwinus vivit, a cuius ore audivi quae dicta sunt. Inter avaros poenas solvent etiam advocati, qui modo salaria pinguia recipiunt, et causas subvertunt.

Indexed exemplum: TE019034
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para