Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XLVI De morte legistae in Saxonia cui morienti lingua divinitus subtracta est.

Narravit mihi ante paucos menses aliquis sacerdos de Saxonia, dicens: Nuper in terra nostra quidam nominatus decretista mortuus est. Qui cum hiaret, lingua in ore defuncti non est inventa. Et merito linguam perdidit moriens, qui illam saepe vendiderat vivens.
NOVICIUS: Simile dixisse te recolo de Henrico Ratione in dictinctione sexta capitulo vicesimo octavo.
MONACHUS: Recordor nunc cuiusdam verbi, de huiusmodi advocatis yronice dicti. Eodem tempore quo iam dictus Henricus obiit, mortuus est et magister Folco Treverensis; mortui sunt et plures nobiles terrae. Recte, inquit quidam canonicus, faciunt nobiles isti, quod morientes secum ducunt advocatos istos; erunt enim eis necessarii.
NOVICIUS: Non ibi valebit Saxo neque Ratio, quia sine lingua, sive clauso ore, verba minime formantur.
MONACHUS: In illo divino examine, ubi aperti erunt libri, et Jerusalem scrutabitur in lucernis4531, nullus advocatorum neque pro se neque pro aliis assignare poterit aliqua falsa loca ex legibus sive decretis. Et haec dicta sint de avaris. De dolosis vero, cui4532 coniuncta est avaritia, nunc aliqua subiiciam exempla.

-[f° 305]-

Notes:
  • 4531 Sophon. 1, 12.
  • 4532 D quibus. Conf. VII, 20. p. 25.
Indexed exemplum: TE019035
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para