Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XLVIII Item de rustico cui diabolus palum igneum mittere in os morienti minabatur, ob eandem culpam.

Simile contigit in villa cui Rotheim4535 vocabulum est. Cum rusticus quidam ibidem moriturus esset, diabolus assistens, palum igneum ori eius immittere minabatur. Ille culpam non ignorans, quocunque se vertebat, semper diabolum cum pale praesentem habebat. Palum siquidem eiusdem quantitatis et formae de agro suo in agrum cuiusdam honesti militis eiusdem villae, Godefridi nomine transtulerat, sibi addendo quod illi subtraxerat. Ad quem cogente iam dicta necessitate suos misit, ablata restituere promisit; per quos ut reo ignosceret supplicavit. Quibus respondit miles: Non ignoscam; sinite filium mulieris bene torqueri. Iterum terretur ut prius, iterum nuncios mittit, sed veniam non consequitur. Tertio eis cum lacrimis venientibus, et dicentibus, rogamus vos domine intuitu Dei, ut vestra recipiatis, et misero culpam remittatis, quia mori non potest neque vivere licet; respondit: Modo bene vindicatus sum, modo remittam. Ab illa hora terror omnis diabolicus cessavit. Ex his exemplis satis colligitur quod secundum qualitatem culpae etiam Deus formet qualitatem poenae. Audi nunc quod te tibique similes consoletur, de divitibus atque superbis.

Notes:
  • 4535 CE Rocheim.
Indexed exemplum: TE019037
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para