Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM L Item de clerico moriente qui se tubam infernalem audivisse testabatur.

In eodem regno alius quidam clericus fuit, et ipse vitiosus valde, sicut et superior. Qui cum admonitus fuisset ab amicis de confessione, essetque ei allatum corpus Domini a sacerdote, accipere noluit, vertensque se ad parietem, sic ait: Tuba canit apud inferos, camus hinc. Sicque exspirans, tubam secutus est infernalem.
NOVICIUS: Si sic Deus execratur divitias atque superbiam, puto quod valde puniat blasphemiam.
MONACHUS: Valde Deus punit quandoque illud vitium, etiam in infidelibus, sicut nuper didici ex relatione cuiusdam monachi Vilariensis, qui circa haereticos Albienses cum domino Conrado Cardinali4536 satis laboravit.

Notes:
  • 4536 ABE Cardinale.
Indexed exemplum: TE019039
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para