Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM LI De morte Comitis Fulkensis haeretici ob blasphemiam occisi.

Comes Fulkensis haereticus, et haereticorum coadiutor, cum ultimum castrum suum rehaberet, in tantam erupit4537 blasphemiam, ut diceret: Velit nolit Deus, velit nolit Ecclesia Romana, et4538 omnes sancti, ego terram meam rehabeo4539. Moxque de equo cui insidebat4540, ruens, horribiliter torquebatur; et cum a militibus esset elevatus, denuo ruit, poenam solvens blasphemiae. Reductus vero in domum suam, primum torqueri coepit in pedibus, deinde in cruribus, postea in pectore; et cum ei relictum fuisset officium linguae si forte poenitere vellet, ipsamque confessionem prorsus contemneret, circa quatuor menses a die qua percussus est, impoenitens exspiravit. Haec de divitiis, superbia atque blasphemia dicta sint. Quanta vero poena praedonibus praeparata sit, finis unius ostendat4541.

Notes:
  • 4537 B prorupit.
  • 4538 B velint nolint et.
  • 4539 BFP rehabebo.
  • 4540 ADE cui insedebat, F cui insederat, B in quo sedebat.
  • 4541 BCF ostendit.
Indexed exemplum: TE019040
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para