Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM LIV De morte Bernardi Monasteriensis qui sororium suum occidit.

Vix anni duo elapsi sunt quod civis quidam Monasteriensis defunctus est. Hic cum domum et pecunias multas filio suo unico dimisisset, ille luxuriose vivendo cum meretricibus et in tabernis omnia sua mobilia consumpsit. Domum vero sororio suo vendens, et4544 abiens, pretium illius in brevi dilapidavit. Necessitate compellente, ad eundem suum sororium rediens, ab eo tum propter uxorem, tum propter venditam possessionem detentus4545 est. Quem cum primum honeste satis, ac deinde negligentius tractaret, ille ex indignatione eum deserens, domum venditam repetivit, se circumventum conquerens. A quo cum nihil per iustitiam sive per minas obtinere posset, bipenni illum in medio foro occidit. Mox in ecclesiam sancti Pauli fugiens, clericis cantantibus clamare coepit: Vos domini defendite libertatem vestram. Quod et fecerunt. Venientes ad eum viri honesti, in fide sua eum educere voluerunt, volentes inter ipsum et occisi amicos componere4546, miserti illius. Quod cum primum acceptasset, mox habito secum consilio respondit: Non egrediar; absoluti sitis a pollicito iuramento. Quem post paululum unus ex sodalibus vocans, ait: Exi Bernarde, exi, vinum optimum in tali venditur taberna. Quos4547 secutus, post modicum proditus est, et captus. Requisitus cur exisset de ecclesia, respondit: Ita mihi ardere videbatur pavimentum sub pedibus meis, ut sustinere non possem. Posito eo in rota, cum mane scholares ad eum venissent, et dicerent: Bernarde vivis adhuc ? fuerat enim litteratus; respondit: Adhuc vivo. Moxque subiecit: In nocte transacta campum istum plenum vidi daemonibus. Nullum tamen signum vel verbum poenitudinis ab eo videre vel audire potuerunt.

Notes:
  • 4544 et om BD.
  • 4545 C receptus.
  • 4546 E pacem componere.
  • 4547 CD quem.
Indexed exemplum: TE019043
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para