Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM VI De Oberto converso qui moriens coelestem audivit harmoniam.

Erat in eadem domo, Claustro scilicet, laicus conversus nomine Obertus, vir moribus ornatus, et actione circumspectus, a primis adolescentiae4382 annis deserviens in ordine, ad omne iubentis imperium hilaris et promptus. Hic annis4383 circiter triginta cum fratribus infirmis tam devotum quam sedulum exhibuisset obsequium, ipso quoque diversa corporis inaequalitate correptus est, et in magnis laboribus supervivens4384, annis quasi viginti, longum trahebat martyrium. Verumtamen licet corpore invalidus, animi providentia non deerat fratrum necessitatibus, prudenter disponens omnia. Tandem obortae mortalitatis urgente procella, et languore invalescente, diem suum functus, vita simul et doloribus ereptus est. Nocte beati Stephani, quae proxima est Natali Domini, pulsata est tabula defunctorum pro eo, et surgentes festinanter, advenerunt fratres, orationibus munientes fratris exitum. Jacebat autem ut moris est positus super mattam, extremum traliens spiritum. Dicta letania cum adhuc aliquid spiramenti superesse videretur, incepti sunt septem Psalmi. Inter dicendum, tanquam de levi somno excitatus, revixit, circumferens oculos, et iubente Abbate repositus est in lectum suum, et reversi sumus. Quidam autem rei novitate perculsi4385, manserunt circa eum, exspectantes donec convalesceret spiritus eius, cupientes audire ab eo quid hoc esset miraculi. Postquam autem sibi redditus est, ita dicere exorsus est: Hic ego quid facio? Certe hic esse nolo4386. Modo eram inter angelos, coelestis harmoniae suavitate demulcebar, deputatus eram beato prothomartyri, gloriae ipsius consors et collega futurus. Hic ego4387 quid facio? Certe redire volo. Post modicum iterum tabula pulsata est, et feliciter obdormiens in Domino, ut credimus non est fraudatus a desiderio suo4388, partem habiturus in sorte sanctorum. Quod autem praeostensa sibi gloria reversus ad horam caruit, in hoc pusillanimitati nostrae consultum esse non ambigimus, videlicet ut minus sollicitos devotos faceret, et proficientes studiis melioribus accenderet.

Notes:
  • 4382 CF add suae.
  • 4383 B annos.
  • 4384 BF semper vivens.
  • 4385 C percussi.
  • 4386 B add Redire volo.
  • 4387 CFP ergo.
  • 4388 Psal. 77, 30.
Indexed exemplum: TE018994
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para