Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM LXI De hospitalario qui se ipsum in aquis suffocavit.

Hoc anno cum Abbas noster iret ad Capitulum generale, iuxta Fitriacum4555 a quodam hospitalario tam ipse quam Abbas de Scimenu caritative satis suscepti sunt. Comedentibus eis, idem hospitalarius, erat enim hospitalis magister, sedebat ad latus Henrici cellerarii nostri. Qui post prandium dicebat iam dicto Abbati: Est vobis notus homo iste? Etiam, inquit, homo bonus est et religiosus. Respondit Henricus: Credite mihi, in malo statu est; iam in mensa visum habuit infernalem. Mane vero cellerario dicente missam, Abbas noster nescio quo instinctu, sicut ipse nobis referebat, nihil aliud per totam missam orabat nisi hoc: Domine da mihi bonum finem. Eadem nocte praefatus hospitalarius ad vicinum flumen solus vadens, vestes exuit, et de ripa in aquas saltavit. Et cum ibi mergi non posset, altius ascendit, locum quaerens profundiorem4556. Vigiles de castro videntes haec4557, clamabant: Bone homo non est tempestivum tali hora balneari4558. Erat enim nox Nativitatis Dominae nostrae4559. Quid plura? Miserrimus de littore se praecipitans, in limo profundi infixus est atque submersus. Et territi sunt valde audientes haec, scientes hominem plus quam triginta annis pauperibus servivisse. Simile contigit cuidam converso in ordine nostro, qui pro sanctissimo viro ab omnibus habebatur.
NOVICIUS: Satisfactum fateor interrogationi meae; sed adhuc unum est, quod nosse vellem. Quidam putant mortem esse personam; quibus4560 concordat quod mors in specie hominis cum falce in picturis repraesentatur.
MONACHUS: Huic fabulae consentiunt Judaei, qui dicunt unum esse angelum a quo interficitur omne genus humanum. Trahunt autem auctoritatem ab eo loco ubi per angelum percussa sunt omnia primogenita Aegypti. Quid autem sit mors, satis dictum est in capitulo primo huius -[f° 313]- distinctionis. Referam tibi tamen aliqua occasione tuae interrogationis unde satis mireris.

Notes:
  • 4555 CDF Vitriacum, B Funiacum.
  • 4556 EP profundiorem quaerens.
  • 4557 BP hoc.
  • 4558 B balneare.
  • 4559 CF Dominicae.
  • 4560 CF cui.
Indexed exemplum: TE019050
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para