Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM LXIII De monstro quod in specie feminae interfecit familiam duarum curiarum, cum in eas respiceret.

In Episcopatu Coloniensi villa cui vocabulum est Stamheim, duo milites habitabant4565, ex quibus unus Guntherus, alter Hugo vocabatur. Nocte quadam, cum iam dictus Guntherus esset in partibus transmarinis, ancilla pueros eius, antequam irent cubitum, ad requisita naturae in curiam ducebat. Quae cum staret iuxta illos, ecce species quaedam mulieris4566 in veste nivea et facie pallida contra ipsos ultra sepem respexit. Quae cum nihil loqueretur, et ancilla in aspectu eius horreret, monstrum idem possessionem Hugonis quae proxima erat adiens, ultra sepem illius praedicto modo respexit, deinde ad cimiterium de quo venerat rediens4567. Post paucos vero dies infans Guntheri maior infirmatus, ait: Septimo die moriar; post alios septem dies morietur Dirina soror mea; deinde post hebdomadam morietur soror mea minor. Quod ita factum est. Post mortem vero infantum, mater et ancilla de qua supra dictum est, defunctae sunt. Eodem tempore obiit Hugo miles et filius eius. Horum testis fidelis est Gerlacus Subprior poster.

Notes:
  • 4565 B manebant.
  • 4566 B muliebris.
  • 4567 BCF rediit.
Indexed exemplum: TE019052
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para