Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM LXIV Item de monstro quod Bonnae de uno sepulchro exivit et aliud intravit.

Simile contigit in ecclesia Bonnensi. Tempore quodam dictis vesperis, cum scholares in ipso crepusculo ludos exercerent in claustro, viderunt de uno sepulchrorum in quibus canonici solent sepeliri, speciem quandam humanae formae egredi, quae super aliqua sepulchra deambulans, in quoddam sepulchrum se demisit4568. Post breve tempus mortuus est quidam canonicus, et in eodem tumulo, de quo fantasma illud egressum est, positus. Deinde post paucos dies alter canonicus in eadem ecclesia moritur, et in loco ubi ingressum fuerat sepelitur. Christianus Bonnensis, monachus noster, eidem visioni interfuit. Huiusmodi visionibus quandoque futura praesignantur.
NOVICIUS: Secundum haec quae dicta sunt, beati quos Dominus invenerit vigilantes4569.
MONACHUS: Occasione huius verbi referam4570 quod nuper audivi.

Notes:
  • 4568 BEF dimisit.
  • 4569 Luc. 12, 37.
  • 4570 CEF add tibi.
Indexed exemplum: TE019053
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para