Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM LXV De monacho qui in Alna cadens exspiravit, dum legeretur Evangelium: Vigilate quia nescitis, et cetera.

Cum in Alna domo ordinis nostri Diaconus legisset Evangelium de Confessoribus, scilicet: Vigilate quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit4571 , verbis eisdem completis, quidam monachus in choro cecidit et exspiravit. Et timuerunt omnes, verborum Domini effectum considerantes. Unde fratres, quia nescimus qua hora Dominus noster venturus sit, vigilemus fide, vigilemus et opere, ut cum venerit, et per mortem pulsaverit, confestim et laeti aperiamus ei. Quod nobis praestare dignetur Dominus noster Jesus Christus, qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. Amen.

Notes:
  • 4571 Matth. 24, 42.
Indexed exemplum: TE019054
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para