Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM I De poenis et gloria mortuorum.

SICUT hora undecima diem ad occasum trahit, ita duodecima eundem concludit. Bene autem in distinctione duodecima tractandum de praemiis mortuorum arbitror, quia die completo, laborantes in vinea remunerantur. Unicuique hominum dies suus est praesens vita; videat quomodo laboret in Ecclesia. Dies haec quibusdam brevior, quibusdam longior, quibusdam clarior, quibusdam obscurior efficitur. Dies haec aliis est hyemalis, his scilicet qui in infirmitate sunt et in angustiis; aliis aestivalis, eis videlicet qui in gloria vivunt et deliciis; aliis vero vernalis, qui in flore sunt iuventutis; nonnullis autumnalis, id est eis qui aetate maturi pondere defluunt senectutis. Duo sunt loca aeternaliter a Deo praeparata, in quibus labor diurnus remuneratur, coelum scilicet et infernus. In coelo merces est iustorum, in inferno merces reproborum. De illo, index in fine bonis dicturus est : Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. De isto vero: Ite maledicti in ignem aeternum, qui praeparatus4572 est diabolo et angelis eius4573 . Quanta sit merces iustorum, quam ineffabilis, quam admirabilis, quam inenarrabilis4574, Isaias brevi sermone comprehendit dicens: Oculus non vidit Deus absque te, quae praeparasti diligentibus te4575 . De poenis inferni quae innumerabiles4576 sunt, novem specialius notantur, quae sequenti versiculo comprehenduntur: Pix, nix, nox, vermis, flagra, vincula, pus, pudor, horror. Haec tormenta novem, fine modoque carent. Est adhuc tertius locus post hanc vitam quibusdam electis ad purgandum deputatus, et a re purgatorium vocitatus. Hic temporalis est, durans usque ad diem iudicii. Quanta vero sit futura gloria bonorum, sive poena malorum, quibus etiam suffragiis iuvari possint hi qui in poenis sunt purgatoriis, et si non plene quod prorsus est impossibile, ex his tamen quae sequuntur exemplis maiora poteris perpendere.
NOVICIUS: Primum mihi ostendas tormenta reproborum, deinde poenas purgatorias bonorum, novissime gloriam et gaudium iustormn, ut sic nostra collatio cum laetitia finiatur.
MONACHUS: Quanta sint tormenta tyrannorum, exactorum, usurariorum, adulterorum, superborum, sive aliorum qui graviter Deum offenderunt nec poenituerunt, secundum quod a religiosis didici personis, quibusdam tibi pandam exemplis.

Notes:
  • 4572 ACEFP paratus.
  • 4573 Matth. 25, 34. 41.
  • 4574 AEP inenumerabilis, CF innumerabilis.
  • 4575 Isai. 64, 4.
  • 4576 ACEP inenumerabiles.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para