Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XIII De poena Bertolphi Ducis Ceringiae qui missus est in Vulcanum.

Circa hoc triennium homines quidam ambulantes iuxta eundem montem Gyber, vocem validam in haec verba audierunt: Praepara focum. Modico facto intervallo, idem clamatum est. Cumque tertio clamaret4632, praepara focum magnum; respondit nescio quis: Cui praeparabo? Et ille: Dilectus amicus noster hic venit Dux Ceringiae, qui plurimum nobis servivit. Illi notantes diem et horam, per litteras audita Regi Frederico mandaverunt, interrogantes si aliquis in eius imperio mortuus fuisset Dux Ceringiae. Et compertum est, eadem die et hora Bertolphum Ducem Ceringiae fuisse defunctum. Erat autem idem Dux tyrannus immanis, tam nobilium quam ignobilium exhereditator, et fidei catholicae desertor. Qui cum non haberet prolem, instigante vitio avaritiae plurimam congregaverat pecuniam. Cum autem moriturus esset, rogavit sibi familiares ut omnes suos thesauros conflarent in massam. Requisitus de hoc, respondit: Ego novi quod cognati mei de morte mea gaudentes, sibi divident thesauros meos. Si autem in massam fuerint redacti, invicem se occident. Vides quanta invidia? Haec mihi a duobus Abbatibus relata sunt, ex quibus unus fuit de Ducatu Ceringiae, alter asseruit sibi eadem narrata a quodam Abbate qui litteras supradictas audivit cum legerentur coram Rege Frederico.
NOVICIUS: Quid sentiendum est de his montibus, Vulcano scilicet, Aethna et monte Gyber? Cum animae in eos mittantur, estne ibi purgatorium sive infernus?
MONACHUS: Os dicuntur esse inferni, quia nullus electorum sed reprobi tantum in eos mittuntur, sicut legitur in Dialogo de Theoderico Rege Gottorum4633. Infernus putatur esse in corde terrae, ne mali lumen coeli videant. Referam tibi nunc aliqua exempla de poenis praedonum.

Notes:
  • 4632 BCF clamaretur.
  • 4633 Gregor. Dial. IV, 30.
Indexed exemplum: TE019072
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para