Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XIV De poena Frederici militis de Kelle.

Civis quidam Andirnacensis Erkinbertus nomine, pater Johannis monachi nostri, cum die quadam ante lucem iret ad quoddam placitum, quidam ei occurrit in dextrario nigerrimo, de cuius naribus fumus et flamma procedebat4634. Nunc viam tritam tenebat, nunc exorbitans in campum discurrebat. Haec videras Erkinbertus, primum valde territus est, et quia declinare non poterat, se ipsum confortans, cruce se signavit contra diabolum, dexteram armans gladio contra hominem. Ignorabat enim quid esset. Cui eum propinquasset4635, cognovit eum quendam fuisse militem nominatum nuper defunctum, Fredericum nomine, de villa Kelle oriundum. Videbatur enim circumamictus pellibus ovinis, molem terrae gestans in humeris. Ad quem Erkinbertus: Estis vos dominus Fredericus? Respondente illo, ego sum; subiecit: Unde venitis, vel quid significant ista quae video? Ego, inquit, in maximis poenis sum; pelles istas cuidam viduae tuli4636, quas nunc ardentes sentio. Similiter partem cuiusdam agri mihi iniuste vendicavi, cuius pondere modo premor. Si filii mei ista restituerint, multum poenam meam alleviabunt4637. Sicque ab oculis eius evanuit. Qui cum recitasset die altera verba patris filiis, maluerunt illum aeternaliter in poenis manere, quam dimissa restituere.
NOVICIUS: Similia te recordor dixisse in distinctione secunda capitulo septimo de Helia de Riningen.
MONACHUS: Ecce aliud exemplum.

Notes:
  • 4634 BDEF procedebant.
  • 4635 B appropinquasset.
  • 4636 E abstuli.
  • 4637 D restituerent - alleviarent.
Indexed exemplum: TE019073
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para