Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XXII De Jordano Cardinali4662.

Ante paucos annos Romae quidam Cardinalis defunctus est, nomine Jordanus. De ordine quidem Cisterciensi assumptus fuerat, sed vita ordini in eo minime concordabat. Erat enim avarus valde, sicut a quodam Abbate audivi. Habebat autem notarium nomine Pandolphum. Hunc cum pro quodam negotio nescio quo misisset, interim exspiravit. Eadem hora cum ille expleto negotio rediret, mane ante lucem catervam miserabilem in agro contemplatus est. Sedebant homines in iumentis, in ore caudas habentes, versis dorsis ad capita illorum. Quos Jordanus cuculla indutus, nudis pedibus sequebatur, duobus daemonibus se ducentibus. In quorum aspectu dum notarius nimis horreret, clamavit Cardinalis: Pandolphe, Pandolphe, Pandolphe4663. Subsistente clerico et dicente, quis es, aut quid clamas? respondit ille: Ego sum Jordanus dominus tuus, et mortuus sum. Dicente illo, quo ducimini? respondit: Ante tribunal Christi. Et ille: Nostis quid de vobis sit futurum? Non novi, inquit, Deus scit. Sed cum illuc venero, beatus Petrus de Cardinalia mea pro me redditurus est rationem, sanctus vero Benedictus de cuculla. Quod si illam mihi obtinere potuerit4664, salvabor; sin autem, damnabor. Sicque oculis eius subtractus est.
NOVICIUS: Non mihi placet in illo ducatu praesentia daemonum, et absentia sanctorum angelorum.
MONACHUS: Haec dicta sint de poenis reproborum.
NOVICIUS: Licet huiusmodi visiones saepe sent verae, magis tamen ei crederem qui revertens ab inferis visa recitaret.
MONACHUS: Hoc fieri posse Job contradicit. Sicut, inquit, consumitur nubes et pertransit, sic qui descendit4665 ad inferos, non ascendet, nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius4666 . Referam tibi tamen quod ante biennium audivi.

Notes:
  • 4662 AEF Cardinale.
  • 4663 Pandolphe add ABCF.
  • 4664 ABFP poterit.
  • 4665 R descenderit.
  • 4666 Job 7, 9-10.
Indexed exemplum: TE019081
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para