Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XXIII.4667 De Everwaco ad infernales poenas deducto.

Theodericus Traiectensis Episcopus de castro Nureberg oriundus, servum quendam habebat Everwach nomine, provi- dum satis, qui in diversis locis bona illius dispensavit. Erat enim in commisso fidelis, in administratione utilis, diligens ac circumspectus. Propter quod a domino suo amabatur. Unde quidam ex officialibus ei detrahentes, ex invidia accusabant illum apud Episcopum dicentes: Domine, non fideliter ut aestimatis Everwach bona vestra dispensat; consulimus ut cum eo computetis. Quod cum factum fuisset, tam rationabiliter computavit, ut omnem Episcopo tolleret suspicionem. Habebat enim omnia notata in cartula. Sciscitantibus accusatoribus de computatione, cum Episcopus respondisset, optime computavit; dixerunt illi: Nequaquam; sed computet nobis audientibus, et convincetur maximum vobis damnum intulisse. Quod cum ei intimatum fuisset ab Episcopo, ille timens aemulorum insidias, maxime quia cartulam perdiderat, ait intra se: Si aliquid modo in computatione titubavero, necesse erit me vel in corpore torqueri, vel carceris squalore usque ad mortem cruciari. Immissione igitur diaboli cuius instinctu ab invidis indebite vexabatur, campum solus intravit, ipsumque diabolum advocans, sic affatur dicens: Domine, si mihi succurreris in tanta necessitate posito, hominium tibi faciam, et in omnibus parebo. Cui diabolus respondit: Si abrenunciaveris Altissimo, matrique illius, te suscipiam, et de omnibus periculis cum multa tuorum confusione aemulorum a me liberaberis. Quid plura? Abrenunciat miser Christo, hominium facit diabolo, prospere succedit computatio. Ab illo tempore coepit diaboli virtutes magnificare, Christum blasphemare, adeo ut diceret: Qui serviunt Deo, miseri sunt et egent; qui autem sperant in diabolo, prosperis successibus gaudent. Et sicut mihi retulit Bernardus monachus noster, qui eum tunc temporis novit, ita totus deditus erat artibus magicis, ut si aliquem nosset scholarem eiusdem disciplinas, nummis eum redimeret, ut aliquid ab illo discere posset. Qui cum undecim annis in bac blasphemia perseverasset, accidit ut magister Oliverus Scholasticus Coloniensis in Episcopatu Traiectensi crucem praedicaret. Cuius praedicationi ille in tantum restitit, ut die quadam commotus Oliverus diceret ei in audientia totius populi: Tace infelix. Vas enim diaboli es, et diabolus loquitur per os tuum; cum tamen statum eius ignoraret. Everwach nullum arbitrans gratius obsequium se posse praestare domino suo, quam ut inimicum eius occideret, tribus diebus ad diversas stationes secutus est magistrum, longo ad hoc cultello praeparato, transfodere illum proponens, si forte sine turbis inveniretur. Et ecce tertia die subita infirmitate praeoccupatus, post paucos dies impoenitens defunctus est, et ab eo cui se reddiderat, ad loca poenarum deductus est. Primo loco, sicut ipse resurgens a mortuis confessus est Jobanni Scholastico Xantensi, a quo ego quae dicturus sum audivi, missus est in ignem tam intolerabilis ardoris, ut diceret, si ex omnibus mundi lignis unus ignis esset confectus, mallem in eo usque ad diem iudicii ardere, quam per spatium unius horae illum sustinere. Ex quo extractus, iactatus est in locum tam frigidissimum, ut optaret redire in ignem. Deinde deductus est in tenebras palpabiles, tantique horroris, ut diceret intra se: Si servivisses centum annis Deo, bene te remunerasset, dummodo liceret tibi redire ad frigus. In hunc modum sex reliquas poenas quas scriptura enumerat pertransivit. Quo in extrema poena posito, Dominus opera eius priora considerans, et ut passa vel visa viventibus recitaret, misertus illius, angelum suum misit ad eum, qui diceret: Ecce talem mercedem recipiunt4668, qui serviunt diabolo. Subiunxitque: Si tibi liceret redire ad vitam, velles pro peccatis tuis satisfacere Deo? Ad quod verbum ille suspirans respondit4669: Domine, si hoc esset possibile, nullam abnuerem satisfactionem. Tunc angelus: Domino placet ut ad corpus redeas; et quia in cruce4670 peccasti, per crucem satisfacias4671. Mox se in feretro erigens, omnes exceptis duobus iuvenibus qui constantiores erant in fugam convertit. Quibus et ait: Ne timeatis, quia ego sum. Statimque sacerdotem accersiens, peccata sua confessus est; crucem suscepit, et eum domino Ottone Episcopo praedicti Theoderici suecessore transfretavit. In via singulis diebus in pane et aqua ieiunavit; iuxta equum suum in quo vestes eius et arma portabantur, nudis pedibus cucurrit. Et cum petris secantibus sanguis profluens4672 viam cruentaret, satis a confratribus arguebatur. Quibus respondit: Maiora horum sustinui. Qui cum pene omnia sua in Christi servitio expendisset, cum praedicto Episcopo et magistro Johanne rediens mare transivit. De quo cum nauta nau- lum requireret nec haberet, ait: Ego vobis4673 serviam quoadusque4674 volueritis. Ad petitionem tamen praedictorum virorum dimissus est a nauclero. Qui cum reversus fuisset ad uxorem suam, sacro igne tactus est. Cui ardenti quadam nocte in somnis dictum est, quia si ad ecclesiam sancti Nycholai accederet, statim convalesceret. Ubi dum orans quatuordecim orationes dixisset nec convaluisset, desperatus ait: Sancte Nycholae quid moraris? Mox4675 ut quintam decimam orationem incepit, perfecte convaluit; et est usque hodie color ignis in eius corpore sine dolore. Quam ecclesiam quae in villa Stalum4676 sita est, de suo patrimonio reaedificans, in habitu religioso cum uxore sua Deo et sancto Nycholao in ea deservit.
NOVICIUS : Vellem scire perfecte utrum iste revocatus sit de inferno sive de purgatorio.
MONACHUS: Satis inde disputatum est. Quod non fuerit in purgatorio, ex hoc probatur, quod4677 locus electorum sit, in quem nullus ingreditur, nisi in caritate decesserit. Si obiicitur illud: In inferno nulla est redemptio, potest dici, de illis intelligendum esse, qui non sunt reversuri ad corpus, quibus nulla ad redemptionem prosunt beneficia. Una est lex omnium contrariorum. Si Deus quorundam animas, sicut legitur in Dialogo, quandoque revocat ad corpus de gaudiis paradisi, quare non a simili malorum animas de poenis inferni? Sicut dictum est in distinctione prima capitulo tricesimo quarto, clericus quidam custodiente se diabolo corporaliter ad poenas infernales est deductus, et incolumis reductus.
NOVICIUS: Placet quod dicis.
MONACHUS: Nunc de poenis purgatoriis4678 aliqua tibi proferam exempla, ab acrioribus ascendens ad mitiores, causas purgatorii utiles satis subnectendo.

Notes:
  • 4667 Homil. III. p. 66.
  • 4668 B recipient.
  • 4669 BD suspirans ait, CF respirans respondit.
  • 4670 CF crucem.
  • 4671 DF satisfacies.
  • 4672 BP perfluens.
  • 4673 C ego vobiscum ibo et.
  • 4674 E quousque.
  • 4675 B mox vero.
  • 4676 Stalum om CDF; P habet quadam, E et corr A sancti Nycholai.
  • 4677 B eo quod.
  • 4678 BFP purgatorii.
Indexed exemplum: TE019082
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para