Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XXVI De purgatorio cuiusdam Mariae in Frisia.

Ante hoc triennium cum dominus Henricus Abbas noster visitasset in Clarocampo tempore quadragesimali, etiam sorores in Nazareth visitavit. Eadem nocte dictis matutinis, cum se paululum reclinasset, huiusmodi visionem vidit. Videbatur sibi esse in quodam loco parietibus clauso, in quo quidem gravissima suspiria et gemitus audivit; sed cum diligentius circumspexisset, neminem ibidem4682 videre potuit. Cumque audita suspiria durarent4683, causam admirans, sic ait: Adiuro te per Dominum nostrum Jesum Christum4684, ut quid tu sis edicas mihi. Cuius cum nullum audisset4685 responsum, adiurationem iteravit. Tunc quasi aliquid accedere propius sentiens, nil tamen videns, huiusmodi audivit responsum: Ego sum una misera anima. Et4686 ille: Satis misere gemis, cum tamen ignorem quae sit causa tuae miseriae. Respondit illa: In acerbissimis sum poenis. Ad quod Abbas: Quae est causa poenarum tuarum? Quia4687 non servavi4688 castitatem meam. Et ille: Fuisti mas4689 an femina? Respondit: Femina. Et quod, inquit, tibi nomen? Dicente illa, Maria, mox subinnxit: Poterisne iuvari? Ad quod illa non respondit; sed ad preces conversa sic ait: Rogo vos per omnipotentem Deum ut dicatis mihi ad minus psalterium unum, et insuper aliquot missas. Cuius precibus cum libens annuisset dominus Abbas, protinus subiecit4690: Possemne videre te? Et ecce hoc sermone completo, vidit coram se stare pulchram iuvenculam, tonsuratam more claustralium, in subnigra tunica. Quam cum plura interrogare vellet tam de statu eius quam de statu aliarum quarundam animarum, excitatus est. Dicta vero prima, quid viderit Abbati Claricampi et quibusdam monachis eius, nec non et mihi qui tunc praesens eram retulit; nec erat qui visum intelligeret, vel interpretari posset. Recitata est visio sororibus de Nazareth; sed non est inventa ibi Maria. Sciens vero saepedictus Abbas tam manifestam visionem sibi sine causa minime ostensam, cum venisset in Syon quae etiam domus est sanctimonialium ordinis nostri sicut et Nazareth, post verba exhortationis somnium4691 retulit, Mariam suam investigans. Et ecce una sanctimonialium matertera eiusdem Mariae haec4692 audiens et admirans, secretius Abbati locuta est dicens: Domine, Maria haec filia sororis meae fuit, sanctimonialis in quodam claustro Frisiae nigri ordinis, quod Bredehorn vocatur, et est ante octo annos defuncta. Quae cum fuisset in quadam grangia monasterii, quidam clericus eam corrupit et impraegnavit. Cum vero in partu periclitaretur, vocans patrem et matrem et duas sorores4693 maritatas, nec non et filiam materterae suae de Syon, confessa est eis peccatum suum, cum gemitu cordis; sicque exspiravit. Illi vero de animae eius salute desperantes, nihil ei beneficii impenderunt. Audiens haec dominus Abbas, gratias egit Deo, qui non tradit bestiis animam confitentem sibi, et animam pauperis sui non est oblitus in finem4694, sciens in ea completum: In quacunque hora peccator ingemuerit, salvus erit. Cuius hortatu parentes spe concepta, coeperunt ei beneficia impendere; sed et ipse Abbas tam in monasteriis Frisiae quam in religiosis domibus provinciae nostrae missas et orationes atque psalteria plurima ei obtinuit, exceptis his quae ipse ei specialiter impendit.

Notes:
  • 4682 BCEF ibi.
  • 4683 B diu durarent.
  • 4684 Christum om AP.
  • 4685 CF haberet.
  • 4686 B tunc.
  • 4687 D Cui illa: Quia.
  • 4688 B add inquit.
  • 4689 D masculus.
  • 4690 CF subiunxit.
  • 4691 B somnum, D visionem.
  • 4692 BCF hoc.
  • 4693 B add suas.
  • 4694 Psal. 73, 19.
Indexed exemplum: TE019086
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para