Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM III De poena cuiusdam principis Alemanniae4581.

Non est diu quod Hermannus Lantgravius filius praedicti Lodewici4582 mortuus est. Post cuius obitum cum quidam sacerdos cui multa bona fecerat, die noctuque lacrimis et gemitu Deo pro illius anima supplicaret, nescio quis sanctorum ei in oratione assistens, ait: Quare tantum laboras pro homine hoc damnato? Nihil enim illi prodest, imo magis obest, eo quod anima eius in profundo inferni dimersa4583 sit. Respondente sacerdote, domine multa bona fecit mihi, multum enim illi teneor; sanctus subiunxit: Cessa pro eo orare, quia anno integro antequam sepeliretur mortuus est, cuius corpus malignus spiritus loco animae vegetabat. Fuerat idem Hermannus tyrannus maximus, patri similis, de praedis, iniuriis, ceterisque similibus nil curans4584.
NOVICIUS: Non putabam corpus humanum sine anima posse comedere, bibere vel4585 dormire.
MONACHUS: Simile legitur in Vita sancti Patricii Hiberniensis Episcopi, de quodam homine qui aurigam eius occidit. In cuius corpore diabolus multis annis pro anima habitans, cum ad nutum sancti exisset, corpus corruit, et in pulverem redactum est. Item simile audivi a monacho nostro Gerardo quondam Bonnensi Scholastico.

Notes:
  • 4581 sic CDEFP et corr A. Distinctionis huius, nec non et secundae, decimae undecimaeque tituli in codice B desiderantur.
  • 4582 CDEFP et corr A quod alter quidam princeps Alemanniae.
  • 4583 C demersa. Conf. VII, 38. p. 54.
  • 4584 CDEFP et corr A fuerat idem princeps tyrannus maximus, vir magnanimus, modicum habens timoris Domini.
  • 4585 B aut.
Indexed exemplum: TE019057, TE019056
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para