Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XXXV De purgatorio sanctimonialis in Rindorp cui sanctus Benedictus astitit.

Non est diu quod sanctimonialis quaedam de monasterio Rindorp quod iuxta Bonnam situm est, Elizabeth nomine, debitum Carnis solvit4717. Est autem idem monasterium de regula sancti Benedicti Abbatis. Diligebat enim eadem Eliza- -[f° 344]- beth specialiter sanctum Johannem Evangelistam, quicquid poterat honoris illi impendens. Habebat carnalem sororem in eodem monasterio, quae Aleidis vocabatur. Haec cum nocte quadam dictis matutinis, in lecto suo sedens, officium defunctorum pro anima sororis decantaret4718, vocem quandam circa se audivit. Et cum requireret, quae esset; respondit: Ego sum Elizabeth soror tua. Et illa: Quomodo habes soror, vel unde venis? Respondente illa, male quidem habui, sed modo bene sum; Aleidis subiunxit: Profuit tibi aliquid sanctus Johannes quem tam ardenter dilexisti? Respondit illa: Vere nihil. Qui mihi astitit, sanctus pater noster Benedictus fuit. Ipse enim genua sua pro me flexit ante Deum.
NOVICIUS: Cum vix aliquis evadat purgatorium, valde me terret quod quidam dicunt, minimam poenam in purgatorio maiorem esse omni poena quae excogitari potest in hoc mundo4719.
MONACHUS: Requisitus de hoc verbo a me quidam magnus theologus, respondit: Falsissimum est, nisi intelligatur de eodem genere poenae. Verbi gratia: Ignis ille acutior est igne nostro, frigus frigore nostro, et sic de ceteris. Cuius assertioni subsequentes visiones concordant.

Notes:
  • 4717 B exsolvit.
  • 4718 B sederet - decantans.
  • 4719 Gregor explanat. tertii Psalmi poenit. « Illum transitorium ignem omni tribulatione praesenti aestimo intolerabiliorem. »
Indexed exemplum: TE019094
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para