Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XXXVI De purgatorio Margaretae4720 sanctimonialis de sancto Salvatore.

Circa hoc triennium puella quaedam parvula novem ut puto annorum in Monte sancti Salvatoris quae domus ordinis nostri est, in adventu ipsius Salvatoris mortua est. Defuncta vero clara die conventu stante in choro, ipsa chorum intravit; intrans ante altare profunde satis inclinavit, sic in locum suum ubi stare solita erat secedens. Quam iuxta se alia puella pene eiusdem aetatis stare videns, et mortuam sciens, tanto horrore concussa est, ut notaretur. Requisita vero a domina Benigna Abbatissa a cuius ore audivi quae dicturus sum, cur ita in choro concuteretur, respondit: Sic et sic soror Gertrudis in chorum venit; et cum dictis vesperis commemoratio fieret Dominae nostrae, ad collectam se in terram stans iuxta me prostravit. Finita vero collecta se erigens, abiit. Haec fuit causa horroris mei. Abbatissa timens illusiones diabolicas, ait puellae: Soror Margareta, hoc ei nomen erat, si denuo venerit ad te soror Gertrudis, dit ei, Benedicite; et si responderit tibi, Dominus, interroga unde veniat, vel quid quaerat. Sequenti die iterum illa venit, et salutata cum respondisset, Dominus, puella subiunxit: Bona soror Gertrudis, unde tali hora venis, vel quid apud nos quaeris? Respondit illa: Ad satisfactionem huc veni. Quia libenter tecum in choro susurravi, semiplena verba proferens, idcirco in eodem loco iussa sum satisfacere, ubi me contigit peccare. Et nisi tibi de eodem vitio caveas, eandem poenam moriens sustinebis. Cum quarta vice praedieto modo satisfecisset, ait consorori: Modo satisfactionem meam complevi; de cetero non me videbis. Quod ita factum est. Nam ea aspiciente tendebat versus cimiterium, mirabili virtute mulierium eius transcendens. Ecce tale fuit purgatorium huius virginis.
NOVICIUS: Non est sanae mentis qui huiusmodi poenam omni poena huius mundi dixerit acutiorem.
MONACHUS: De hoc plenius in sequenti capitulo disputabitur. Margareta vero ex comminatione4721 defunctae sic territa est, ut infirmata ad extrema deveniret. Quae rapta in excessum mentis, sic iacuit, ut omnibus defuncta videretur. Post horam reversa, quasdam ex sororibus in praesentia Dominae nostrae se vidisse, quasdam se illic non vidisse testata est. Dicebat etiam quia eadem gloriosa Virgo Maria coronam in manu haberet, quam Stepponis sacerdotis esse dicebat. Idem Steppe presbyter fuerat4722 valde religiosus et mire caritativus, in eadem monte Deo praedictisque sororibus serviens. Ut autem noveris non esse curandum quacunque morte iustus moriatur, idem Steppo cum in acutis laboraret anno praeterito, materia rapta in cerebrum, totus factus est phreneticus, ita ut multas blasphemias evomeret. Defuncto eo atque sepulto, Dominus merita eius volens ostendere, miracula ad eius tumbam dignatus est operari. Infirmi, sicut audivi, super illam4723 dormiunt, et sani surgunt.
NOVICIUS: Nunc edisseras quae residua sunt de purgatorio.
MONACHUS: Quibusdam sola carentia divinae visionis purgatorium est, sicut in hoc pater exemplo.

Notes:
  • 4720 imo, Gertrudis.
  • 4721 B commonitione, CF continuatione.
  • 4722 EP fuit.
  • 4723 ABEP illud.
Indexed exemplum: TE019097, TE019096, TE019095
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para