Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XXXVII.4724 De purgatorio Wilhelmi monachi.

Ante hos duodecim annos monachus quidam Wilhelmus nomine apud nos defunctus est. Puer quidem ad ordinem venit, et vere puer, quia purus et impollutus. Genere nobilis erat, sed virtus mentis magis illum nobilitabat. Completo anno probationis, sequenti die coepit infirmari, et post paucos dies sancto fine decedens, explevit tempora multa. Qui statim post modem cuidam monacho apparens, cum de statu suo requireretur, respondit se esse in poenis. De quo verbo cum ille territus fleret et diceret, si tu es in poenis qui nunquam peccasti, quid fiet de me peccatore, meique similibus? consolans eum defunctus ait: Noli flere, quia nullam aliam patior poenam nisi quod nondum vidi Deum; ipsam dilationem gloriae poenam reputans. Nec immerito. Spes4725 quae differtur, affligit animam4726. Et adiecit: Ach quam clarum erit quod statim veniet ante Deum. Rogate, inquit, ex parte mea dominum Abbatem, ut in Capitulo orationes iniungat pro me ad tempus, et ut ipse pro me dicat collectam; sicque liberabor. Dicente monacho, unde erit collecta illa? respondit: De sancto Mychaele. Mane cum visio recitata fuisset domino Henrico Abbati nostro, ipse de eodem Archangelo statim missam celebravit, in Capitulo Psalmum, Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum4727 , dicendum per septem dies, omnibus pro eo iniungens. Mira virtus orationum. Conrado nunc Priore Loci sanctae Mariae stante in choro cum in uno versiculo illius Psalmi, Deus Deus meus ad te de luce vigilo4728 , leniter4729 dormitaret, saepedictum Wilhelmum sub pallio beatae Dei Genitricis stare conspexit, cum multa gratulatione dicentem : Modo omnino liberatus sum. Eodem tempore praedicto monacho secundo apparens, testatus est tantum septem diebus se fuisse in purgatorio, id est in carentia divinae visionis, multa illi de statu quarundam animarum revelans.
NOVICIUS: Secundum hoc paradisus terrestris purgatorium est.
MONACHUS: Revera si in eo animae sunt corporibus exutae, et eis visio Dei negatur, idem locus deliciosus eis est purgatorium4730. Cui consentire videtur quod sanctus Gregorius in Dialogo dicit, sub his verbis: Nam sunt quorundam iustorum animae quae a coelesti regno quibusdam adhuc mansionibus differuntur. In quo dilationis damno quid aliud innuitur nisi quod de perfecta iustitia aliquid minus habuerunt4731? Sicut audivi a quodam magno theologo, quod quidam tam iusti sint4732, ut post mortem puniri non mereantur, nec tamen statim Dei visione fruantur, propter pulverem venialium.

Notes:
  • 4724 Homil. I. p. 125.
  • 4725 CF add enim.
  • 4726 Proverb. 13, 12.
  • 4727 Psal. 41.
  • 4728 Psal. 62.
  • 4729 ADP leviter.
  • 4730 CF locus quantumlibet deliciosus purgatorium eis est.
  • 4731 Gregor. Dial. IV, 25.
  • 4732 CP sunt.
Indexed exemplum: TE019098
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para