Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XXXVIII De purgatorio sancti Patricii.

Loquamur nunc aliquid de purgatorio.
NOVICIUS: Ubi est purgatorium?
MONACHUS: Quantum ex variis colligitur visionibus, in diversis locis huius mundi. Paschasius teste Gregorio in calore termarum purgabatur4733; monachus quidam sancti Eucharii in rupe quadam iuxta Treverim post mortem anno integro stetisse, et aeris inclementiam ibidem sustinuisse narratur. Qui vero de purgatorio dubitat, Scociam pergat, purgatorium sancti Patricii intret, et de purgatoriis4734 poenis amplius non dubitabit.
NOVICIUS: Vellem aliquid certi nosse de eodem purgatorio, quid sit, vel quae causa illius exstiterit.
MONACHUS: Cum sanctus Patricius gentem illam converteret, et de poenis futuris dubitarent4735, precibus obtinuit a Deo locum illum. Est autem fossa humilis muro vallata; et sunt ibi Regulares. Non est peccator adeo magnus cui alia satisfactio iniungatur, quam ut una nocte in eodem sit purgatorio. Volentem intrare, praemissa confessione, communicant et inungunt, thurificant et instruunt. Videbis, inquiunt, hac nocte insultus daemonum, et poenas horribiles; sed non poterunt te laedere, si nomen Jesu semper habueris in ore. Quod si daemonibus blandientibus sive terrentibus consenseris, et Jesum invocare neglexeris, peribis. Quem in vespera ponentes super fossam, locum claudunt, et mane revertentes, si non comparuerit, ultra non exspectatur4736. Multi ibi perierunt, multi etiam reversi sunt; quorum visiones a praedictis fratribus conscriptae sunt, et volentibus intrare ostenduntur.

Notes:
  • 4733 Gregor. Dial. IV, 40.
  • 4734 BP purgatorii.
  • 4735 E dubitassent.
  • 4736 B exspectant.
Indexed exemplum: TE019099
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para