Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XXXIX De monacho qui idem purgatorium intrare voluit.

Nuper monachus quidam ordinis nostri, sicut didici ex relatione cuiusdam Abbatis, ex licentia proprii Abbatis purgatorium sancti Patricii intrare volens, dissuadentibus secundum morem fratribus et Priore, super marginem4737 fossae positus est in vespera. Mox locus est versus4738 in baratrum; et ecce daemones quasi de abysso bullientes4739, dixerunt monacho: Si vis intrare ad nos, depone crucem; cucullam ad instar crucis formatam sic vocantes. Quibus ille respondit: Vestem meam non deponam. Paratus sum intrare, paratus sum vobiscum contendere, sed non sine veste professiouis meae. Cumque tota nocte in hunc modum cum eo verbis disceptarent, nec tamen tangerent, mare in eodem loco ubi fuerat dimissus, repertus est.
NOVICIUS: Unde habes auctoritatem quod post hanc vitam peccata remittantur?
MONACHUS: Dominus dicit in Evangelio: Qui dixerit verbum in Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc vita neque in futura4740 . Ex quo colligitur quod post mortem peccata venialia, nec non et mortalium poena, quae in purgatorio essent punienda, meritis et precibus sanctorum suffragantibus, vel orationibus, eleemosynis, aliisque misericordiae operibus Ecclesiae militantis intercedentibus remittantur. Unde Judas Machabaeus duodecim millia dragmas argenti misisse legitur Jerosolymam4741 pro peccatis occisorum4742. Et haec de purgatorio dixisse sufficiat4743. Hoc etiam scire debes quod summe boni ut martyres talibus post mortem non indigent; summe malis ut infidelibus nil prosunt; mediocriter vero bonis et mediocriter malis prosunt quidem, sed differenter4744. Ulis ut citius liberentur; istis ut mitius puniantur. Quorum tamen poena interminabilis est.
NOVICIUS: Vellem nunc audire aliquid de gloria iustorum.
MONACHUS: Prius tria de poenis reproborum praemittam exempla, locis suis neglecta, ut sic nigro colore substrato, albus magis elucescat.

Notes:
  • 4737 B merginem.
  • 4738 BCF versus est.
  • 4739 BP bulientes, ACDEF ebullientes.
  • 4740 Matth. 12, 32.
  • 4741 BE in Jerosolymam.
  • 4742 Machab. II, 12, 43.
  • 4743 BEF dicta sufficiant.
  • 4744 sic CF; ceteri indifferenter.
Indexed exemplum: TE019100
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para