Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM IV De clerico cuius corpus diabolus loco animae vegetabat.

Clericus quidam tam egregiam et tam dulcem vocem habebat, ut audire illam deliciae reputarentur. Die quadam vir quidam religiosus superveniens, et cytharae illius dulcedinem aure percipiens, ait: Vox ista hominis non est, sed diaboli. Cunctis vero admirantibus daemonem adiuravit, et exivit, cadavere mox corruente ac foetente. Et intellexerunt omnes idem corpus a daemone diu fuisse ludificatum.
NOVICIUS: Non dubito quin daemones valde in inferno4586 illorum animas torqueant, quorum corpora in praesenti sic ludificant.
MONACHUS: Verum dicis. Nunc revertamur ad tormenta tyrannorum, quia haec per occasionem dicta sunt.

Notes:
  • 4586 in inferno add B.
Indexed exemplum: TE019058
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para